Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/124

Haec pagina emendata est
70
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

quia si vel vestimentum eius tetigero, salva ero. 29Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga. 30Et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat Quis tetigit vestimenta mea? 31Et dicebant ei discipuli sui Vides turbam comprimentem te, et dicis Quis me tetigit? 32Et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat. 33Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem. 34Ille autem dixit ei Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. 35Adhuc eo loquente veniunt ab archesynagogo dicentes quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum? 36Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archesynagogo Noli timere, tantummodo crede. 37Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi. 38Et veniunt in domum archesynagogi, et videt tumultum et flentes et heiulantes multum, 39et ingressus ait eis Quid turbamini et ploratis? puella non est mortua sed dormit. 40Et inridebant eum. Ipse vero eiectis oranibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant, et ingreditur ubi erat puella iacens. 41Et tenens manum puellae ait illi Talitha cumi, quod est interpretatum Puella, tibi dico, surge. 42Et confestim surrexit puella et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstipuerunt stupore maximo. 43Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.

VI.

1 (50, 1.)Et egressus inde abiit in patriam suam, et sequebantur illum discipuli sui. 2Et facto sabbato coepit in synagoga docere: et multi audieutes admirabantur in doctrina eius dicentes Unde huic haec omnia? et quae est sapientia quae data est illi, et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur? 3Nonne iste est faber, filius Mariae, frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis? nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. 4 (51, 1.)Et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua. 5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit. 6Et mirabatur propter incredulitatem illorum, (52, 2.)et circumibat castella in circuitu docens. 7 (53, 2.)Et convocavit duodecim, et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum inmundorum, 8et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, non peram non panem neque in zona aes, 9sed cal-

V, 29 — VI, 9.