Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/123

Haec pagina emendata est
69
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM


V.

1Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. 2Et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo, 3qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare, 4quoniam saepe compedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare, 5et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat et clamans et concidens se lapidibus. 6Videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum, et clamans voce magna dicit Quid mihi et tibi, Iesu filii dei summi? adiuro te per deum, ne me torqueas. 8Dicebat enim illi Exi spiritus inmunde ab homine. 9Et interrogabat eum Quod tibi nomen est? Et dicit ei Legio nomen mihi est, quia multi sumus. 10Et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem. 11Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens: 12et deprecabantur eum spiritus dicentes Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus. 13Et concessit eis statim Iesus: et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos, et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia, et suffocati sunt in mare. 14Qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros: et egressi sunt videre quid esset facti, 15et veniunt ad Iesum, et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis, et timuerunt. 16Et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat, et de porcis. 17Et rogare eum coeperunt ut discederet a finibus eorum. 18 (48, 8.)Cumque ascenderet navem, coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo. 19Et non admisit eum, sed ait illi Vade in domum tuam ad tuos, et adnuntia illis quanta tibi dominus fecerit et misertus sit tui. 20Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur. 21 (49, 2.)Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare. 22Et venit quidam de archesynagogis, nomine Iairus, et videns eum procidit ad pedes eius, 23et deprecabatur eum multum, dicens quoniam filia mea in extremis est: veni inpone manus super eam, ut salva sit et vivat. 24Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant illum. 25Et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim, 26et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua, nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat, 27cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius: 28dicebat enim

V, 1 — 28.