Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/122

Haec pagina emendata est
68
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud, 17et non habent radicem in se sed temporales sunt, deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur. 18Et alii sunt qui in spinis seminantur: hi sunt qui verbum audiunt, 19et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. 20Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum et suscipiunt, et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum. 21 (39, 2.)Et dicebat illis Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? 22 (40, 2.)Non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur, nec factum est occultum sed ut in palam veniat. 23Si quis habet aures audiendi, audiat. 24 (41, 2.)Et dicebat illis Videte quid audiatis: in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis, et adicietur vobis. 25 (42, 2.)Qui enim habet, dabitur illi, et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab illo. 26 (43, 10.)Et dicebat Sic est regnum dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram, 27et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat dum nescit ille. 28Ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. 29Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. 30 (44, 2.)Et dicebat Cui adsimilabimus regnum dei, aut cui parabolae comparabimus illud? 31Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus quae sunt in terra, 32et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare. 33 (45, 6.)Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire; 34sine parabola autem non loquebatur eis, (46, 10.)seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. 35 (47, 2.)Et ait illis illa die cum sero esset factum Transeamus contra. 36Et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erant in navi, et aliae naves erant cum illo. 37Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navem, ita ut impleretur navis. 38Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens: et excitant eum et dicunt ei Magister, non ad te pertinet quia perimus? 39Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari Tace et obmutesce. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna. 40Et ait illis Quid timidi estis? necdura habetis fidem? Et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei?

IV, 17 — 40.