Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/121

Haec pagina emendata est
67
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

dispertiatur, non potest domus illa stare. 26Et si satanas consurrexit in semet ipsum, dispertitus est, et non poterit stare sed finem habet. 27Nemo potest vasa fortis ingressus · domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum eius deripiet. 28 (34, 2.)Amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint: 29qui autem blasphemaverit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. 30Quoniam dicebant Spiritum inmundum habet. 31 (35, 2.)Et veniunt mater eius et fratres, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum: 32et sedebat circa eum turba, et dicunt ei Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te. 33Et respondens eis ait Quae est mater mea et fratres mei? 34Et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait Ecce mater mea et fratres mei: 35qui enim fecerit voluntatem dei, hic frater meus et soror mea et mater est.

IV.

1 (36, 2.)Et iterum coepit docere ad mare, et congregata est ad eum turba multa, ita ut in navem ascendens sederet in mari: et omnis turba circa mare super terram erat. 2Et docebat illos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua 3Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum. 4Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud. 5Aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae; 6et quando exortus est sol, exaestuavit, eo quod non haberet radicem exaruit. 7Et aliud cecidit in spinis, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. 8Et aliud cecidit in terram bonam, et dabat fructum ascendentem et crescentem, et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum. 9Et dicebat Qui habet aures audiendi audiat. 10Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant cum duodecim parabolas. 11Et dicebat eis Vobis datum est scire mysterium regni dei, (37, 1.)illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt, 12ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur et dimittantur eis peccata. 13Et ait illis Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis? 14 (38, 2.)Qui seminat, verbum seminat. 15Hi autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum. 16Et hi sunt sinmiliter qui super petrosa seminantur, qui cum

III, 26 — IV, 26.


9*