Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/115

Fuit in emendando quaedam difficultas
61
CAPITULA LECTIONUM SECUNDUM MARCUM

XVII. Herodes tenens Iohannem die sui natalis occidit caputque eius saltationis praemium in disco filiae tradit.
XVIII. De quinque panibus et duobus piscibus quinque virorum milia saturavit.
XIX. Quarta noctis vigilia venit ad discipulos ambulans supra mare.
XX. Accusant Pharisaei discipulos non lotis manibus manducantes, et increpantur ab eo de parentum inspretione, vel de ceteris exponente quae ·possint hominem inquinare.
XXI. Mulieris syrophenissae filiam a daemonio liberat.
XXII. Muto surdoque vocem restituens dicit Effeta.
XXIII. De septem panibus et paucis pisciculis quattuor hominum milia saturavit.
XXIIII. Pharisaeis signum quaerentibus dari negat, et doctrinam eorum praecepit sub fermenti nomine praecavendum.
XXV. Caecum paulatim curat et ut nemini diceret imperat.
XXVI. Interrogantibus quem eum dicerent, Petrus Christum dei confitetur, et mox quia domino passurum se dicenti ·contradicit arguitur.
XXVII. Qui perdit, inquit, animam suam propter me, invenit eam: nec gustaturos quosdam mortem donec videant eum in regno eius: statimque transfiguratus inducitur, et Iohannem Heliae passuri ipse similia passum dicit.
XXVIII. Omnis populus videns dominum pavescens occurrensque salutat: et filius cuiusdam incredulitatem suam iuvari precantis a daemonio liberatur.
XXIX. Tradendum se praenuntians, et discipulos quid in via tractassent interrogans, docet primatum non esse quaerendum.
XXX. Virtutem in eius nomine facientes non sinit prohiberi, et de abscisione membrorum scandalizantium figuraliter docet.
XXXI. Pharisaeos de uxore dimittenda quaerentes Mosi testimonio convincit, et infantes a se vetari prohibens benedicit.
XXXII. De difficultate divitum intrandi in regnum dei mirantibus discipulis ait contemtores bonorum saecularium centuplum cum persecutionibus recepturos.
XXXIII. Item praedicens se occidendum, sedes petentes Iacobum increpat et Iohannem, de principatu gentiles prohibens imitandos humilitatis exemplo monstrato.
XXXIIII. Bartimaeus caecus mendicans inluminalur et sequitur.
XXXV. Mittit adduci pullum asinae, cui sedens audit a turbis osanna.
XXXVI. Egressus de templo ficulneae maledicit, regressusque venden-