Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/111

Haec pagina emendata est
57
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

43Confidet in deo: liberet nunc eum si vult; dixit enim quia dei filius sum. 44 (339, 2.)Id ipsum autem et latrones qui · crucifixi erant cum eo inproperabant ei. 45 (340, 2.)A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46 (341, 6.)Circa horam vero nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli heli lema sabacthani, hoc est Deus meus deus meus, ut quid dereliquisti me? 47Quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste. 48 (342, 2.)Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini, et dabat ei bibere. 49Ceteri vero dicebant Sine videamus an veniat Helias liberans eum. 50 (343, 1.)Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. 51 (344, 2.)Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum, (345, 10.)et terra mota est, et petrae scissae sunt, 52et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt. 53Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. 54 (346, 2.)Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his quae fiebant, timuerunt valde dicentes Vere dei filius erat iste. 55 (347, 6.)Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei: 56inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei. 57 (348, 1.)Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu: 58hic accessit ad Pilatum et petit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus. 59 (349, 1.)Et accepto corpore Ioseph involvit illud in sindone munda, 60et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. 61 (350, 60.)Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. 62 (351, 10.)Altera autem die, quae est post parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum 63dicentes Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens Post tres dies resurgam. 64Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi Surrexit a mortuis, et erit novissimus error peior priore. 65Ait illis Pilatus Habetis custodiam: ite custodite sicut scitis. 66Illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus.

XXVIII.

1 (352, 1.)Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum. 2Et ecce terrae motus

XXVII, 43 — XXVIII, 2.
8