Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/108

Haec pagina emendata est
54
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

ut non intretis in temtationem: (297, 4.)spiritus quidem promtus est, caro autem infirma. 42 (298, 6.)Iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. 43Et venit iterum et invenit eos dormientes; erant enim oculi eorum gravati 44Et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens. 45 (299, 4.)Tunc venit ad discipulos suos et dicit illis Dormite iam et requiescite: ecce appropinquavit hora, et filius hominis tradetur in manus peccatorum. 46Surgite, eamus: ecce adpropinquavit qui me tradit, 47 (300, 1.)Adhuc ipso loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. 48 (301, 2.)Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. 49Et confestim accedens ad Iesum dixit Have rabbi, et osculatus est eum. 50Dixitque illi Iesus Amice, ad quod venisti? Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. 51 (302, 1.)Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. 52 (303, 10.)Tunc ait illi Iesus Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt. 53An putas quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? 54Quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri? 55 (304, 1.)In illa hora dixit Iesus turbis Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: cotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. 56 (305, 6.)Hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt. 57 (306, 1.)At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant. 58 (307, 4.)Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum: et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem. 59 (308, 2.)Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, 60et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent: (309, 6.)novissime autem venerunt duo falsi testes 61et dixerunt Hic dixit Possum destruere templum dei et post triduum aedificare illud. 62Et surgens princeps sacerdotum ait illi Nihil respondis ad ea quae isti adversum te testificantur? 63Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi Adiuro te per deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus filius dei. 64 (310, 1.)Dicit illi Iesus Tu dixisti: verum tamen dico vobis, a modo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli. 65 (314, 6.)Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens

XXVI, 42 — 65.