1 (242, 2.)Et egressus Jesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi. 2Ipse autem respondens dixit eis Videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur. 3 (243, 2.)Sedente autem eo super montem oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes Dic nobis quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? 4Et respondens Jesus dixit eis Videte ne quis vos seducat. 5Multi enim venient in nomine meo dicentes Ego sum Christus, et multos seducent. 6Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum: videte ne turbemini; oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. 7Consurget enim gens in gentem et regnum in regnum, et erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca. 8Haec autem omnia initia sunt dolorum. 9 (244, 4.)Tunc tradent vos in tribulatione et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10 (245, 10.)Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem. 11Et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos. 12 Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. 13Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 14 (246, 6.)Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio. 15 (248, 2.)Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Danihele propheta, stantem in loco sancto: qui legit intellegat: 16 (248, 2.)tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes, 17et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua, 18et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam. 19 (249, 2.)Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus. 20 (250, 6.)Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato: 21 (251, 2.)erit enim tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet; 22 (252, 6.)et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. 23 (253, 2.)Tunc si quis vobis dixerit Ecce hic Christus aut illic: nolite credere. 24 (254, 6.)Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. 25Ecce praedixi vobis. 26 (255, 5.)Si ergo dixerint vobis Ecce in deserto est, nolite exire: Ecce in penetralibus, nolite credere. 27 (256, 5.)Sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit et adventus filii hominis. 28 (257, 5.)Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae. 29 (258, 2.)Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent