unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. 16Vae vobis, duces caeci qui dicitis Quicumque iuraverit per templum, nihil est; qui autem iuraverit in aurum templi, debet. 17Stulti et caeci, quid enim maius est, aurum an templum quod sanctificat aurum? 18Et quicumque iuraverit in altare, nihil est; · qui autem iuraverit in dono quod est super illud, debet. 19Caeci, quid enim maius est, donum an altare quod sanctificat donum? 20Qui ergo iurat in altare, iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt: 21et qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso: 22et qui iurat in caelo, iurat in throno dei et in eo qui sedet super eum. 23 (234, 5.)Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, iudicium et misericordiam et fidem: haec oportuit facere et illa non omittere. 24Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem gluttientes. 25 (236, 5.)Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et parapsidis, intus autem pleni sunt rapina et inmunditia. 26Pharisee caece, munda prius quod intus est calicis et parapsidis, ut fiat et id quod deforis est mundum. 27 (237, 5.)Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae aforis parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. 28Sic et vos aforis quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. 29 (238, 5.)Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum, 30et dicitis Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. 31Itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt. 32 (239, 10.)Et vos implete mensuram patrum vestrorum. 33Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? 34 (240, 5.)Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas, ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequimini de civitate in civitatem, 35ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. 36Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. 37 (241, 5.)Hierusalem Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti. 38Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta. 39Dico enim vobis, non me videbitis amodo donec dicatis Benedictus qui venit in nomine domini.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/102
Haec pagina emendata est
48
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM
XXIII, 16 — 39.