Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/101

Haec pagina emendata est
47
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

neque virtutem dei. 30In resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli dei in caelo. 31De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a deo dicente vobis 32Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? Non est deus mortuorum sed viventium. 33Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. 34 (224, 6.)Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum, 35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temtans eum 36Magister, quod est mandatum magnum in lege? 37Ait illi Iesus Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et in tota mente tua. 38Hoc est enim maximum et primum mandatum. 39Secundum autem simile est huic Diliges proximum tuum sicut te ipsum. 40In his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. 41 (225, 2.)Congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus 42dicens Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? Dicunt ei David. 43Ait illis Quomodo ergo David in spiritu vocat eum dominum dicens 44Dixit dominus domino meo Sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum? 45Si ergo David vocat eum dominum, quomodo filius eius est? 46 (226, 2.)Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

XXIII.

1 (227, 10.)Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos 2dicens Super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei: 3omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. 4 (228, 5.)Alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. 5 (229, 2.)Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim philacteria sua et magnificant fimbrias: 6amant enim primos recubitus in caenis et primas cathedras in synagogis 7et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi. 8 (230,10.) Vos autem nolite vocari rabbi: unus enim est magister vester, omnes autem vos fratres estis. 9Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus enim est pater vester qui in caelis est. 10Nec vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus. 11 (231, 5.)Qui maior est vestrum, erit minister vester: 12qui autem se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur. 13 (232, 5.)Vae autem vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines: vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. 15 (233, 10.)Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam ut faciatis

XXII, 30 — XXIII, 15.