Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/100

Haec pagina emendata est
46
EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM

XXII.

1 (221, 5.)Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis, dicens, 2Simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo. 3Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 4Iterum misit alios servos dicens Dicite invitatis Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa et omnia parata: venite ad nuptias. 5Illi autem neglexerunt, et abierunt alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam. 6Reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt. 7Rex autem cum audisset iratus est, et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. 8Tunc ait servis suis Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni. 9Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias. 10Et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos, et impletae sunt nuptiae discumbentium. 11 (222, 10.)Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali, 12et ait illi Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. 13Tunc dixit rex ministris Ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in · tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 14Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. 15 (223, 2.)Tunc abeuntes Pharisaei consiHum inierunt ut caperent eum in sermone. 16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes Magister, scimus quia verax es et viam dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: 17dic ergo nobis quid tibi videatur, licet censum dari Caesari an non? 18Cognita autem Iesus nequitia eorum ait Quid me temtatis, hypocritae? 19Ostendite mihi nomisma census. At ilh optulerunt ei denarium. 20Et ait illis Iesus Cuius est imago haec et suprascriptio? 21Dicunt ei Caesaris. Tunc ait illis Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo. 22Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. 23In illo die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum 24dicentes Magister, Moses dixit Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo. 25Erant autem apud nos septem fratres: et primus uxore ducta defunctus est, et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo. 26Similiter secundus et tertius, usque ad septimum. 27Novissime autem omnium et mulier defuncta est. 28In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. 29Respondens autem Iesus ait illis Erratis, nescientes scripturas

XXII, 1 — 29.