Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/96

Haec pagina nondum emendata est
His, præter Latias acies, erat impiger Astur,
Vectonesque leves, prosugique à gente vetustâ
Gallorum, Celtæ miscentes nomen Iberis

tamen haud facilè ego adducor, uti credam, ex Galliâ advenas Celtas Iberis, id est, Hispanis fese miscuisse; ‬unde prima Celtiberorum nominis origo: quamquàm auctores habuerit Lucanus haud paucos, Græcos juxta atque Latinos, rem eamdem adfirmanteis. Atque ista quidem de Celtiberis, intel lexisse eum de iis populis qui ad Iberum flumen, ut suprà ostensum, longè latéque incoluerunt; non verò de Celticis, per Bæticam ac Lusitaniam ad Celticum usque promontorium sparsis, satis in aperto est. At si Celtis, ex Galliâ profectis, nomen inde Celtiberorum quæsitum, quòd Iberis misti: quæro, unde Celtici illi in Bæticâ simul ac Lulitaniâ ? an ex eâdem Galliâ ? Si ex eâdem Galliâ; cur non & ipsi eodem simul nomine Celtiberi dicti ? ratio quidpe nominis eadem erat. Celtiberos quidam dictos putant ab Ibero amne, cujus ripam accoluisse referunt auctores. at latiùs per omnem Hispaniam dispersum nomen id fuisse, haud obscurè colligitur ex Plinii lib. III, cap. I: ubi, de Celticis loquens, Bæturiam, partem Bæticæ, incolentibus, Celticos, inquit, à Celtiberis ex Lusitaniâ advenisse manifestum est facris, lingvâ, opidorun vocabulis, que cognominibus in Bæticâ distinguuntur. item ex libri IV, cap. XXII ; ubi, de insulis ocean iad Hispaniam loquens, Ex adverso, inquit, Celtiberiæ complures sunt insulæ, Cassiterides dictæ Græcis, à fertilitate plumbi: & è regione Arotrebarum promontorii, deorum sex, quas aliqui Fortunatas appellavêre. Solinus, cap. XXVI: Cassiterides insulæ spectant adversùm Celtiberiæ latus. Antiquissimi equidem Græcorum scriptores per Cassiterides intellexerunt Britannicas insulas; easque, per errorem quemdam, haud procul Hispania esse crediderunt: ut alibi, si Deus cœptis benignus adnuat, certis ostendam documentis. at posteriores, quibus compertum, satis longè ab Hispaniâ dissitas esse Britannias; antiquorum Cassiterides interpretati sunt insulas, quæ Trileuco promontorio (vulgò nunc dicitur Cabo de Ortegal) numero complures objacent: quarum,in orientem versùs, notior vulgò nunc dicitur Ysla de Cyprian, id est, Insula Cypriani; in occidentem, longiùs paullo dissita, Zyžarga. His igitur oppsita continens, quæ nunc Gallæcia, olim Celtiberia vocitata fuit. Cujus incolas Mela, lib. III, cap. VI, Celticos adpellat. Antiquissimis autem Græcorum, quibus Britannicæ insulæ à plumbi candidi copiâ & nobilitate dicebantur Cassiterides, omnis Hispania, cui objacebant Britannicæ insulæ, adpellabatur Celtiberia. Eodem capite Plinius, Gentes, inquit, Celtica, Turduli, & circa Tagum Vettones. Si Vettones quoque Celtica gens; cur Lucanus hos minùs profugos à vetustå Gallorum gente dixit, quàm Celtiberos ad Iberum colenteis? Ratio certè nulla proba patet. Malo igitur ego Straboni credere, ubi tradit, vetustissimos Græcorum CELTAS primùm adpellasse in universum, cum reliquis in septemtrione populis, Hispaniam omnem. malo item, apud eumdem Strabonem lib. I, Ephoro fidem adhibere, qui ex veteri opinione,* τα περί τον ουρανόν και την γήν των τόπων, εις τέασαρα μέρη διηρημένα, id est, cœlis terræque regiones in quatuor distributas fuiße parteis adfirmat:" Tò mees rèv ann λιώτίω, ινδους έχαν ως νότον δε Αιθίοπας πεος σύζιν δε Κελτές· προς βορράν άνε plov Exúbes; hoc est; versùs subsolanum habitariab Indis ; versùs austrum ab AEthiopibus, versùs occasum ab Celtis ; versus aquilonem à Scythis. Unde illa etiam à Dionysio Halicarnassense desumta est totius orbis partitio, in lib. VII ; quum, so de cultu deorum loquens, omneis totius terræ gentes enarrare vellet. Ver ba ejus htcsunt: Και χρόνΘ- έδεις, μέχρι το παρόντG-, Απομαθείν, ή ανομίζω τι, σερίτες ωριασμένες των θεών, έπειζεν, έπ Αίγυπίες, έτε Λίβυος, έτε Κελίες, έτε Σκύ Octs, šte l’vdo's, šte áno Báebagav čov @ shevarrãs. id est: Nec longá temporum se rie adduci potuerunt, utcultum deorum, quorum sacrapatrio ritu celebrant,dediscere, aut cliqui exparte immutare voluerint, vel ÁEgyptii, vel Afri, vel Celta, vel Scytha, vel Indi