Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/95

Haec pagina nondum emendata est

comprehensum fuit: certè medio quoque sæculo sub unâ eadémque Scythiæ adpellatione venisse, extra controversiam esse debet. Atque hæc de SCYTHARUM vocabulo ex vetustissimorum Græcorum traditione.

Post hos, quum CELTARUM nomen ex Illyrico, Galliâ, Hispaniâ, ac Germaniâ Britannicisque insulis nosci inciperet; Græci, omne reliquum, à Germaniâ ad Asiam usque, ejusdem generis ejusdemque nominis arbitrantes, CELTOSCYTHAS adpellavêre, non modò Hispanos, Gallos, Brittannos, atque Illyrios; sed Sarmatarum quoque gentem, ad Obium usque flumen, novissimum Europæ terminum. Hanc adpellationem alii posteà non satis percipientes; Cimbrorum agmen (qui primi, quorum memoria exstet, ex antiquissimis Germanis, unà cum conterminis Teutonis, exteras terras, in Macedoniam & Græciam usque, quæsiverunt) Celtoscythas eâ de causâ dictos existimaverunt, quia ad dictam expeditionem profectis Scytharum, id est, Sarmatarum nonnulli immisti fuerint; ut patet ex Mario Plutarchi. Mox alii, quum diversum Scytharum genus intelligerens à gente Celtarum; abjectâ illorum adpellatione in universâ Europâ, Celtas vocarunt prædictos omneis, ad Europæ usque finem. Hinc Ptolemæus, operis quadripartiti lib. II, universam Europam Κελτόγαλατίας nuncupavit: & Plinius, lib. VI, cap. XIII, Celticæ finem fecit, ex veterum traditione, ad Obii fluminis ostium ; promontorio illic Celticæ memorato Lytarmi: quod Obium nunc vocari, superiori capite ostendi. Posteaquàm verò SARMATARUM quoque in Europâ gens penitiùs aliquanto Græcis innotuit, diversumque id à Celtis hominum genus intellectum: segregati à Celtico nomine Sarmatæ, sub Scytharum vocabulo constiterunt ; Celtæque soli dicti fuere, Illyrii, Germani, Galli, Britanni; atque Hispani. Hinc Diodorus Siculus, lib. V, Celtarum, id est, Gallorum ac Germanorum, sub falso Γαλατίας nomine, mores describens; nomen hoc ad Scythiam usque profert. Rectiùs Strabo, sub initium libri primi: ἐν δὲ τῷ παντὶ κύκλῳ τῆς οἰκουμένης πρὸς ἄρκτον μὲν τὸ μέχρι τῶν ὑστάτων ἐστὶ Σκυθιας, ἢ τῆς Κελτικῆς. id est: In universo terræ habitabilis circulo versus septemtrionem sunt, quæ in extremos usque Scythiæ, vel Celticæ fineis porriguntur. Plinius quoque, lib. VIII, cap. XV, Germaniam Scythiæ conterminam facit. Paucissima, inquit, Scythia gignit, inopiâ frugum: pauca contermina illi Germania. Item Solinus, cap. XXIII: Mons Sevo ipse ingens, nec Riphæis minor collibus, initium Germaniæ facit. hunc Ingævones tenent: à quibus primis, post Scythas, nomen Germanicum consurgit. Solinus sua habuit à Plinio; cujus ipse epitomator: Plinius verò à vetustioribus; quibus Germania sub Celticæ adpellatione comprehendebatur. in quibus Aristoteles, lib. VIII de historiâ animalium: οἷον ἐν τῇ Ἰλλυρίδι, inquit, καὶ τῇ Ἠπείρῳ οἱ ὄνοι μικροί, ἐν δὲ τῇ Σκυθικῇ καὶ Κελτικῇ ὅλως οὐ γίνονται· δυσχείμερα γὰρ ταῦτα. id est: Vt in Illyrico, & Thraciâ, & in Epiro afini parvi habentur in Scythiâ verò, & Celtica prorsus nulli, propter immodicum frigus. Illyricum cur heic philosopho diversum, alienumque censeatur à Celticæ adpellatione, mox infrà docebo.

HISPANIAM sub CELTICÆ vocabulo, ceu propriâ adpellatione, comprehensam fuisse, quia gens una ejusdemque originis Hispani cum Gallis, Britannis, Germanis, atque Illyriis ; manifesto indicio est nomen sub Romano etiam imperio frequentibus ejus locis adfixum: uti CELTIBERORUM, longè latéque Iberi amnis ripam adcolentium: item CELTICORUM, haud exiguas in Bæticâ simul ac Lusitaniâ portiones obsidentium: tum circa ipsum Celticum promentorium; quod, ultimum Hispaniæ versùs occasum, nomen à gentis vocabulo traxit, nunc vulgò Finis terra dictum. nam Celtici heic, cognomine Neriæ, & Celtici cognomine Præsamarci sunt Plinio, lib. IV, cap. XX. unde ipsum promontorium indigetatur Nerium Straboni lib. III, & Ptolemæo in descriptione Hispaniæ. Mela, lib. III, cap. I, totam Hispaniæ frontem, à Tago amne, seu à Magno promontorio, quod Olyssiponense est Plinio, ad Celticum usque promontorium Celticos suâ ætate tradit. Ac licet Lucanus, lib. IV, carmine, sic cecinerit;