Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/94

Haec pagina nondum emendata est

adpellaverunt: & post hos etiam alii, Scytharum quosdam CÈLTOSCÝTHAS ; nempe Europæos omneis, ut mox ostendam.

De Scytharum vocabulo in ipsâ SCYTHIA, quæ inter ultimum Europæ finem, Obium amnem, & Eoum mare, in Asiâ compræhendebatur, dubitatio nulla esse potest ; quando perpetuò nomen id multis sæculis post etiam duravit.

De GERMANIS quoqué nostris testimonium modò cognovimus ex Strabone: qui quosdam septemtrionalium Celtoscythas ait adpellatos. sub quo vocabulo haud dubiè Germani, ac Galli, Hispanique, & Britanni intelligebantur. hi quidpe propriè posteà CELTÆ conjunctim uno vocabulo Græcis fuere dicti. Plutarchus verò, in Mario, Cimbros, Germanicam gentem Celtoscythas antiquis scriptoribus dictos adfirmat. Prætereà Plinius, lib. IV, cap. XII, manifestissimum de Germanis simul atque SARMATIS perhibet testimonium. Scytharum, inquit, nomen usquequaque transit in Sarmatas atque Germanos. nec aliis prisca illa duravit appellatio, quam qui extremi gentium harum, ignoti prope ceteris mortalibus, degunt. Priscam hanc intelligit adpellationem Scytharum in Europâ, de quâ heic agit, omnino suâ ætate interiisse: pro quâ proximas Asiæ regiones vera genuinaque SARMATIÆ atque ĠERMANIÆ vocabula sortitas esse. Scytharum verò nomen ultra Obium amnem, in Asiâ atque oriente tantùm, apud remotissimos homines, &, ob longinquitatem locorum, Europæis penè incognitos, constitisse. Baltiam Timæus, atque Pytheas, eamdemque Basiliam Xenophon Lampsacenus, referunt apud Plinium insulam Scythiæ, sive contra Scythiæ litora ; ut fusiùs suo loco explicabitur: quam Scandinaviam nominat ipse Plinius, Germaniæ adversam ; & sine nomine Tacitus Germaniæ insulam. est autem hodiè peninsula immensa, in quâ Norvagia, Svedia, Finnorum marchia, Biarmia, & Lappia, regiones sternuntur. Solinus, cap. XXII: Mons Sevo ingens, nec Riphæis minor collibus, initium Germaniæ facit. hunc Ingevones tenent; à quibus primis, post Scythas, nomen Germanicum consurgit. Ac Sarmatia quidem non modò vetustissimis, sed inferioris etiam sæculi Græcorum scriptoribus, vulgò sub Scythiæ nomine memorata est.

HISPANIAM & GALLIAM sub eodem veniffe Scytharum vocabulo, nullum equidem aliud habemus argumentum, quàm illud Strabonis de Celtoscythiâ : sub quo nomine dictas quoque duas regiones comprehensas fuif se, haud dubium est; quando tam Hifpani, quàm Galli, propriè dicebantur Celta, ut post ostendam. Scythicum in Hispaniâ qui promontorium ex Melæ lib. III, cap. 1 statuunt, aut qui istic Melam ipsius Scythiæ aliquod promonto rium intellexiffe arbitrantur; perquàm ignaros se veteris geographiæ produnt. 40 Ego alibi ( Deus conatis adnuat precor ) certis docebo argumentis, legendum illic Trileucum,ut elt apud Ptolemæum ; quod & Lapatia Cori eidem dicitur: est que hodiè vulgò accolis Cabo de Ortegal.

De BRITANNICIS quoqueinsulis idem,quod de Galliâ & Hispaniâ,est sentiendum : quidpe quum ante magnam illam Scythiam, cujus fines extremi, ab occasu oceanus Atlanticus, ab septemtrionibus oceanus glacialis, ab ori ente Obium flumen, sitæ fuerint insulæ ; sub eodem cum Scythiâ generali vo cabulo comprehensas fuisse, haud dubitandum est. I L LYRIC V M etiam, cujus antiquissimi fines fuêre inter Istrum & Alpeis, Adriaticumque pelagus, & inter Rhenum ac Mớsiam, quia post ca Celtici nominis, ut mox oftendam, portio fuit ; Scythiæ quoque illius so magnæ partem anteà vetustissimis Græcorum scriptoribus, habicam fuis se, maximè credibile est. Quin ad Illyrios maximè fpectant verba Strabo nis, ubi τους υπέρ του Α'δείου κατοικούντας sub Hyperboreorum nomine veniffe antiquissimis mortalium testatur. Quòd si igitur Illyricum initio sub uno Hyperborcorum nomine, dein posterioribus etiam temporibus sub uno Celticæ vocabulo, unà cum reliquis in Europâ regionibus septemtrionalibus, compre