Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/93

Haec pagina nondum emendata est

huic ab meridie adversam, Æthiopiam. Cujus rei, ut multa sunt in veterum poëtarum monumentis documenta, atque indicia ; ita luculentissimum adfert testimonium Strabo, in lib. I, his verbis: φημί γάρ κατα την των αρχαιων Ελληνων δόξαν, ὥσπερ τὰ πρὸς βορρᾶν μέρη τὰ γνώριμα ἑνὶ ὀνόματι Σκύθας ἐκάλουν ἢ νομάδας, ὡς Ὅμηρος, ὕστερον δὲ καὶ τῶν πρὸς ἑσπέραν γνωσθέντων Κελτοὶ καὶ Ἴβηρες ἢ μικτῶς Κελτίβηρες καὶ Κελτοσκύθαι προσηγορεύοντο, ὑφ᾽ ἓν ὄνομα τῶν καθ᾽ ἕκαστα ἐθνῶν ταττομένων διὰ τὴν ἄγνοιαν, οὕτω τὰ μεσημβρινὰ πάντα Αἰθιοπίαν καλεῖσθαι τὰ πρὸς ὠκεανῷ. id est: De priscorum Græcorum sententiâ hoc dico ; quòd, sicut notă versùs aquilonem gentes uno nomine Scythæ vel Nomades, ut Homero, adpellatæ fuerunt; posteà verò, cognitis etiam occiduis regionibus, Celtæ, atque Iberi, aut mixtis vocabulis Celtiberi, & Celtoscythæ dici cæperuint, sub uno nomine singulis diversisque gentibus ob ignorantiam comprehensis: ita, quæ versus meridiem ad oceanum sita sunt, omnia Æthiopia adpellatione fuêre notata. Et lib. XI: ἅπαντας μὲν δὴ τοὺς προσβόρρους κοινῶς οἱ παλαιοὶ τῶν Ἑλλήνων συγγραφεῖς Σκύθας καὶ Κελτοσκύθας ἐκάλουν: οἱ δ᾽ ἔτι πρότερον διελόντες τοὺς μὲν ὑπὲρ τοῦ Εὐξείνου καὶ Ἴστρου καὶ τοῦ Ἀδρίου κατοικοῦντας Ὑπερβορέους ἔλεγον καὶ Σαυρομάτας καὶ Ἀριμασπούς, τοὺς δὲ πέραν τῆς Κασπίας θαλάττης τοὺς μὲν Σάκας τοὺς δὲ Μασσαγέτας ἐκάλουν. Ηoc est: Veteres Græcorum scriptores universas genteis septemtrionales Scytharum & Celtoscytharum adpellatione adfecerunt. qui verò ante hos adhuc eas divisérunt, supra Euxinum, Istrum, & Adriaticum mare colenteis, Hyperboreos dixêre, & Sarmatas, & Arimaspos: trans verò mare Caspium Sacas, & Massagetas. Antiquissimi scilicet Græcorum scriptores omnem septemtrionem in Europâ, à Caspio mari, quod terminum statuebant inter Europam & Asiam, ultra Euxinum pontum, Istrum flumen, mare Adriaticum, Alpium juga, mare internum, quà id Galliam Hispaniamque alluit, in tria diviserunt gentium genera, ac nomina, ARIMASPORUM, SARMATARUM, & HYPERBOREORUM. horum Arimaspos ad fauceis Caspii posuere maris: his proximos versùs occasum Sarmatas: post hos, ad oceanum usque Atlanticum, & fretum Gaditanum, Hyperboreos ; sub quorum nomine comprehendebantur Illyrii, Germani, Galli, & Hispani, populique prætere à in Britannicis insulis: quæ gentes universæ postmodùm, ut mox ostendam, uno vocabulo CELTÆ fuêre dictæ. De Hyperboreorum supra Alpeis situ, jam antè pluribus auctorum testimoniis, superiori capite, monstratum est. quibus adde ea, quæ apud Apollonii scholiasten leguntur hujusmodi: Μνασέας δέ φησι νῦν τοὺς Ὑπερβορέους Δελφοὺς λέγεσθαι. Somnium scilicet, ac deliramentum merum Mnaseæ; nisi ita legas: Μνασέας δέ φησι τοὺς Ὑπερβορέους νῦν Κελτοὺς λέγεσθαι . id est: Mnaseas ait Hyperboreos nunc Celtas dici. Apud Plutarchum in Camillo, de urbe Româ à Gallis capta, leguntur ista: Ταμυτοι πάθες ωτά, καλώζέως ένοικεν αμυδρά τις ευθύς ειςτίω Ελλάδα φήμη διελθείν. Ηρακλείδης γαρ ο πολικός, ου πολυτχρόνων εκείνων απολή πόμους, αντο σερί ψυχής συγγράμμαι φησιναπό τέσσερας λόγον κααχεν, σρατός, "Υπερβορείων ελθώνέξωθεν, κρηκε πόλιν Ελωίδα Ρώμω, εκείσε κατωκημάνω σερίτω μεγάλίωθάλασσανεκανοώ θαυμάζαιμι, μυθώδη και τηασμαίαν όνζα τον Ηρακλείδίω, αληθεί λόγω, τώ σερί ταλώξεως, δικομπάζαι τες Υπερβορέας, και των μεγάλω θάλασσο. Id est: Hæc tamen captæ urbis calamitas obscuro rumore protinus in Græciam perlata est. Ponticus enim Heraclides, adfinis his temporibus, in libro de animâ, annuntiatum ex occidente tradit, exercitum alienigenarum, ex Hyperboreis progressum, Græcam urbem cepisse Romam, illo tractu prope magnum mare sitam. Equidem non mirer, portentosum hominem atque vanum Heraclidem, veritati captæ urbis, jactantiæ causa, adscripsisse Hyperboreos, & magnum mare. Hyperboreorum nomen haud falsò, nec portentose adfinxisse Heraclidem Gallis Romam occupantibus, ex iis, quæ modò ex Strabone, & Mnaseâ, & superiori capite ex aliis compluribus auctoribus attulimus, satis perspicuum est. Magnum quoque mare eum non intellexisse oceanum, ut Plutarchus; sed mare internum, Italiam plurimâ parte perfundens, quod, Ponti respectu, rectè dicebatur magnum; omninò ego credo. Ipse, circa eorumdem Gallorum migrationem, quàm fœdè cæcutierit Plutarchus, superiori capite, ex eodem ejus libro, ostensum est. Ceterùm post antiquissimos illos, alii Græcorum scriptores, quos talous's heic vocat Strabo, omneis septemtrionales gentes tam in Europâ, quàm in Asiâ, uno nomine SCYTHAS