Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/92

Haec pagina nondum emendata est

Aristoteli, Diodoro, ac Ptolemæo vindicavit fidem, atque auctoritatem. Sed, fretum hoc sinus Caspii rectè ex veterum istorum falsâ opinione uti formetur; fossà, inter fonteis Rhymni; & proximam Obii ripam versùs septemtriones actâ, duo hi amnes inter se confundantur. atque sic rectè huc quadrabunt Strabonis verba, qui κόλπον ait esse ανέχοντα εν του ωκεανου σειςμεζημβρίαν, καταρχάς μια ικαιώς çevčy. id est, sinum ex oceano profluentem versus meridiem primum quidem, antequàm in magnum sese pandat mare Hyrcanum, satis angustum. magis etiam Melæ verba, qui mare Caspium, ut angusto, ita longo freto, quasi fluvium ait irrumpere, atque rečto alveo effluere. item Plinii, qui arctis irrumpere faucibus, in longitudinem spatiosis, tradit. Longitudinem tamen faucium non tantam fecêre veteres illi, quantum nunc inter Caspium mare septemtrionalemque oceanum intervalli esse scimus: sed ipsius Caspii maris longitudine, quæ ex occasu in ortum versùs est, ali quanto majorem; ut patet Strabonis ex verbis, suprà citatis. Ex hac igitur fictâ Caspii maris facie, Plinius, lib. IV, cap. XIII, postquàm Europæ litus; ab ortu in occasum versùs, enarrare promisit; primo loco' 'septemtrionalem nominat oceanum : & lib. VI, cap. XIII, primum Europæ promontorium, quod nunc Obium nuncupatur, Celticæ vocat promontorium Lytarmin. sub Celticæ quidpe vocabulo omnem septemtrionalem, occidentalemque dictam fuisse Europam, próximo ostendam capite.

Atque hi fuêre veterum, circa Asiæ Europæque terminum, errores. Verum nunc certumque terminum uti habeas; statue, post mare Ægæum, Propontidem, atque Pontum Euxinum, paludemque Mæotin, primùm Tanais fluenta, donec adverso amne ad flexum ejus, opidumque Tuja pervenias; quà Volgæ fluminis dextræ ripæ adpropinquat. inde transversum jugum, quod, inter utrumque flumen ex septemtrionibus in meridiem protensum, vulgari vocabulo dicitur Perowlok. à Volgæ lævâ ripâ Rhymnicos monteis, ad opida Weliki Titmen & Leptin, proximamque Obii Auminis ripam. hinc ipsum flumen Obium, ad oceanum usque, & promontorium Lytarmin. Atque hic tandem terminus terrarum situi, quem nunc satis cognitum habemus, quammaximè congruit: idemque veterum descriptioni quamproximè respondet. omne quidpe Sarmaticum litus, ipsaque tota Sarmatia, hoc limite Europæ suæ redduntur. hoc etiam modo omnis Hyperboreorum, ultra Riphæos, sive Hyperboreos monteis, regio in unâ consistit Europâ; uti veterum quidam voluere, teste Plinio: quibus terminus haud dubiè Europæ Obius fuit amnis. hoc item pacto Tanais Europæ Aliæque erit ex parte limes. hac denique ratione omnis Russia Major, quam alio nomine vocant Moscoviam, in unâ continetur Europâ : cujus majorem partem hactenus per dictam lineam, à Tanais fonte ad sinum Album ductam, in Asiâ, ex erroneâ Ptolemæi opinione, statuerunt nostri sæculi geographi.

CAPUT II.

Orbis terrarum alia partitio: ubi de veteri CELTICA ; cujus partes Illyricum, Germania, Gallia, Hispania et insulæ Britannicæ .

Atque verus inter Europam Asiamque terminus sic sese habet. Ceterùm præter supra dictas orbis terrarum partitiones, alia quædam vetustissimis primisq; Græcorum scriptoribus fuit divisio; quâ, præter suam Græciam atque ltaliam, omne reliquum in duo nomina, duasque parteis distinxerunt. quidquid versùs septemtriones, ultra Emaum, Emodumque monteis, mare Caspium, Caucasia juga, Pontum Euxinum, Istrum amnem, & Alpeis, mareque, internum situm est, uno nomine Scythiam adpellavère: reliquam partem