Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/91

Haec pagina nondum emendata est

κατὰ τὸν μυχὸν ἐπὶ σταδίους που καὶ πεντακισχιλίους: ὁ δ᾽ εἴσπλους μέχρι τοῦ μυχοῦ μικρῷ πλειόνων ἂν εἴη συνάπτων πως ἤδη τῇ ἀοικήτῳ. id est: Secunda pars Asiæ à Caspio mari incipit, in quod prima desinebat. Mare hoc etiam Hyrcanum vocatur. Est autem sinus ab oceano versus meridiem editus: ab initio quidem satis angustus; intus verò, dum progreditur, in latum se pandit, maximè in intimo recessù, ad stadia 1ɔɔ . introitus ejus, usque ad intimum recessum, paullo fuerit longior, terram ferè inhabitabilem attingens. Mela, lib.I, cap. II: Asia ex illo oceano, quem Indicum diximus, Arabicum mare, & Persicum, ex Scythico Caspium recipit. & paullo pòst : Spectant & septemtrionem Scythæ ; ac litus Scythicum, nisi unde frigoribus arcentur, usque ad Caspium sínum possident. item lib. III, cap. V : Mare Caspium, ut angusto, ita longo etiam freto, primum terras quasi fluvius irrumpit : atque ubi recto alveo influxit, in tres sinus effunditur ; contra os ipsum, in Hyrcanum ; ad sinistram, in Scythicum; ‬ad dextram, in eum, quem propriè totius nomine Caspium appellant. Plinius, lib. VI, cap. XIII: Hæc usque ad Caspium & Hyrcanum mare. namque id erumpit Scythico oceano in aversa Asiæ. & mox: Irrumpit autem arctis faucibus, in longitudinem spatiosis. at ubi cœpit in latitudinem pandi; lunatis obliquatur cornibus, velut ad Mæotin lacum ab ore discedens, Scythici arcus, ut auctor est M. Varro, similitudine. Atque hinc, ex Caspio mari ad Indiam circumnavigari posse septemtrionem, falso prodidit Patrocles; ut testis est Strabo, lib. II. Plinius, lib. VI, cap. XVII : Patefacta est India Alexandri Magni armis, regumque, qui ei successêre; circumvectis etiam in Hyrcanum mare & Caspium Seleuco & Antiocho, præfectoque classis eorum Patrocle. Hæc satis impudenter à Patrocle in gloriam regum suorum conficta. Hanc igitur Caspii sinus faciem quum crederent veteres; rectè isthmo, qui inter mare Caspium & Pontum Euxinum protenditur, Europam ab Asiâ disterminare sese putarunt; reliquum limitem, ad septemtrionalé usque oceanum, fauceis dicti maris angustas, in longumq*; extensas, efficere arbitrantes. Verùm falsam hanc esse veterum opinionē*, nostrum satis clarè aperuit sæculum. Quamquàm jam aliquot ante Strabonem sæculis antiquissimus auctorum Herodotus lib. I docuit, Κασπίαν θάλαασαν είναιεπ' εωυτής, και συμμίσγεζαν τη ετέρη θαλάοση. id est: Caspium mare esse perse, nec reliquo mari commisceri*. Et post hunc, maximus philosophorum Αristoteles, μετεωρολογικών 11:Η δ' Υρκανία και Κασπία θάλατίαι κεχωρισμέναι τε ταύτης της έξω τηλών θαλάτης, και περιοικουμεναι κύκλω. id est: Hyrcanum vero & Caspium maria sejuncta sient ab extero mari, & circumquaque adcolas habet. Nam, quòd in libro de mundo, cap. III, traditur, in Hyrcanum mare oceanum intrare; quod que Hyrcanum pro termino, ab hoc latere, ponitur Europæ: hoc ipso, quia diversum à superiori Philosophi opinione sentit, si alia argumenta de essent, convinci potest, haud genuinum esse hunc librum Aristotelis; sed supposititium. Post Aristotelem, sub Strabonis ætatem, Diodorus quoque Siculus, lib. XVIII, τω Υρκανία θάλασσαν καθ' αύτω esse pronuntiavit. Post verò & Melam & Plinium, Ptolemæus lib. VIII, H' δε Υρκανία, inquit, η και Κασπία θάλασσα πάντοθεν ὑπὸ τῆς γῆς περικέκλεισται, νήσῳ κατὰ τὸ ἀντικείμενον, παραπλησίως. hoc est: Hyrcanum mare, quod & Caspium, undique terrâ cingitur, per contrarium insulæ in morem. Verùm Herodoto atque Aristoteli cur à posterioribus auctoribus, Strabone, Melâ, Plinio, & aliis, fides minùs adhibita sit, auctoritas Patroclis in causâ fuit: quia hunc præfectum dictorum locorum, ceu αυτόπτω, certiora ac veriora prodidisse rati sunt. Patrocles verò magis quæ opinatus, quàm quæ expertus fuerat, falsa pro veris prodidit. Erronea autem ejus opinio ex eo primum nata videtur, quòd mare tam vastum nullum esse posse putavit, quin magno misceretur oceano. dein, quum flumen ex septemtrionibus, quasi meridianâ lineà, in mare hoc incidere sciret, quod Rhymnum vocatur Ptolemæo, ex Rhymnicis ortum montibus (hodiè Iacik volunt dici accolis;) fretum hoc, sive fauceis sinus Caspii ab hac parte, quà sese pandit in magnum mare, esse credidit. ab alterâ verò parte, ad oceanum, quum aliud quoque cognovisset, immenso ore, flumen Obium, rectâ itidem lineâ ex septemtrionibus in austrum adversis aquis protensum: introitum hunc ejusdem sinus esse opinatus est. Quas falsissimas ejus opiniones nostri sæculi satis certa jam dudum confutavit experientia, veramque Herodoto,