Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/90

Haec pagina nondum emendata est
Alii antem continentibus terram separant.
Isthmus sursum porrectus est quidam supremus Asiaticæ terræ,
Caspium inter et Euxinum mare:
Illum Europæ Asiæque terminum dixêre.

Isthmum hunc, quà Caucasus sternitur inter dicta maria mons ingens, terminum ita stutuerunt inter Asiam atque Europam, uti ea, quæ versùs septemtriones sunt, Europæ, ea verò, quæ versùs austrum, Asiæ dicerentur loca. Strabo, supra dicto lib. XI, de Caucaso: Ἔστι δ' ὄρος τοῦτο ὑπερκείμενον τοῦ πελάγους ἑκατέρου τοῦ τε Ποντικοῦ καὶ τοῦ Κασπίου, διατειχίζον τὸν ἰσθμὸν τὸν διείργοντα αὐτά. id est: Mons hic utrique imminet mari, Euxino & Caspio, isthmum, quo ea dispescuntur, tamquàm murus in cludens. Alii verò hoc muneris detulerunt Phasidi flumini; teste Herodoto, in lib. IV. At, inquies, quid inde? an non longè majus est intervallum, à mari Caspio ad oceanum septemtrionalem, quàm à Tanais fonte? Omninò. Multo igitur minùs aptus hic isthmus in terminum inter Asiam atque Europam, quàm ipse Tanais. Ita sanè est: haud nego. verùm alius jam heic iterum error veterum scriptorum circa Caspium mare, errore illo, de Tanais fonte, multo etiam major. Scilicet Caspium mare, quod & Hyrcanum dictum, sinum esse crediderunt Scythici sive septemtrionalis oceani; quemadmodùm ex adverso Persicum & Arabicum maria, sinus sunt maris Erythræi, sive Rubri. unde idem Dionysius:

ούτως ωκεανός περιδέδρομε γαίαν ἅπασσαν,
Τοσσος ἐὼν καὶ τοσσα μετʼ ἀνδράσιν ούνόμαθ'έλκων.
Κόλπούς δ᾽ένθα και ένθ᾽ απερεύγεται ένδοθι βάλλων
Εις άλα: τυτθους μέν πλέονας , πίσυρας δε μεγίστους.
᾽Ητοι μεν πρώτιστον, ός εσπερίην άλα τίκτει,
ΣυρόμwG Λιβύηθεν έζω ΠαμφυλίδG αίης .
Δεύτερος αύτ', ολίγος μεν , ατάρ προφερέστατος άλλων,
όςτ ' αποκιδνάμενος Κρονίης αλός εκ βορέαο,
Κασπίη αιπυ ρέεθρον επιπροϊησι θαλάσση,
"Ηντε και Υρκανίην έτεροι διεφημίξαντο.
Τών δ' άλλων, όιτ εισιν απαι νοτίης αλός άμφων
Είς μέν ανώτερός έστι , το Περσικών οίδμα προχεύων,
'Αντία Κασπίης τετραμμένος αμφιτρίτης :
άλλος δ'Αρραβικός κυμαίνεται εγγύθι κόλπος,
Ευξείνου πόντου νοτιώτερον ολκών ελίσσων.
Sic Oceanus circumcurrit terram universam;
Tantus, & talia inter homines nomina trahens.
Sinus autem hinc inde eructat, introrsum mittens
In mare: parvos quidem plureis; quatuor verò maximos.
Scilicet primus, qui occiduum mare gignit,
Tractus è Libyâ, intra Pamphylicam terram.
Secundus autem, exiguus quidem, at potissimus aliorum,
Qui separatus à Cronio mari, à boreâ
Caspio profundum fluentum intromittit mari:
Quod etiam Hyrcanum alii nuncuparunt.
At aliorum, qui sunt ab australi mari ambo,
Vnus quidem superior est, Persicum fluctum profundens,
Contra Caspium mare:
Alter verò Arabicus fluctuat juxta sinus,
Euxino ponto magis australem sulcum volvens.

Et in eandem sententiam Strabo lib. XI, de eodem mari: Ἡ δὲ δευτέρα τὴς Ἀσίας μερὶς ἄρχεται μὲν ἀπὸ τῆς Κασπίας θαλάττης, εἰς ἣν κατέπαυεν ἡ προτέρα: καλεῖται δ᾽ ἡ αὐτὴ θάλαττα καὶ Ὑρκανία. Ἔστι δ᾽ ὁ κόλπος ἀνέχων ἐκ τοῦ ὠκεανοῦ πρὸς μεσημβρίαν κατ᾽ ἀρχὰς μὲν ἱκανῶς στενός, ἐνδοτέρω δὲ πλατύνεται προϊών, καὶ μάλιστα