Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/89

Haec pagina nondum emendata est

& ante Ptolemæum etiam Theophanes Mitylenæus, & alii quidam ύπέλαβον, ut inquit Strabo, libro proxime dicto, τας πηγας έχίν αυτόν εν τοις Καυκασίοις όρεσι: πολὺν δ' ἐνεχθέντα ἐπὶ τὰς ἄρκτους, εἶτ' ἀναστρέψαντα ἐκβάλλειν εἰς τὴν Μαιῶτιν ̔ . id est; ‘’ortus eum habere in Caucasiis montibus arbitrati sunt: multumque versus septemtriones delatum, mox relapsum in Mæotin exire’’. Certè, quamvis & heic, & suprà, lib. II, a Strabone reprehendatur Theophanes, ὁ συστρατεύσας τῷ Πομπηίῳ καὶ γενόμενος ἐν τοῖς Ἀλβανοῖς, id est, ‘’qui, Pompeji castra sequutus, Albaniam intravit’’: tamen haud ita longè à vero Tanais fonte atque cursu abfuit. profluit quidpe amnis ex antè dicto lacu; primùm versùs solis ortum, paullum in ortum æstivum deflectens; donec Volgæ, magni fluminis, ripis adpropinquet:inde subito reflexu in occasum recurrens, ab æstivo ortu ad Mæotin tendit: ut rectissimè tradidit Eratosthenes, iniquè & ipse à Strabone, prædicto lib. II, reprehensus. Theophanem, & alios illos sequutus Dionysius,sic cecinit:

Τοῦ δ ̓ ἤτοι πηγαὶ μὲν ἐν οὔρεσι Καυκασίοισι,
Τηλόθι μορμύρουσιν · ὁ δὲ πλατὺς ἔνθα καὶ ἔνθα
'Εσσυμένος Σκυθικοῖσιν ἐπιτροχάει πεδίοισι
Hujus sanè fontes in montibus Caucasiis
Procul murmurant. Latus autem ipse hinc inde
Rapidus Scythicos currit super campos.

Quâ equidem re mirificè Dionysius suam ipsius horum locorum descriptionem confudit. nam, quum Panticapen, qui hodiè in Tattarià Cremeâ dicitur ‘’Koska wodá’’, ex Riphæis montibus, oceano glaciali vicinis, derivaverit; haud vidco, quomodò Tanais fontem infrà illum ex Caucasiis montibus deducere potuerit. Verùm ille hæc ex duobus diversis auctoribus habuisse videtur. Theophanes quòd Caucasios, ad ortus Tanais, adpellavit monteis; profectò neque in hoc ita vehementer aberravit. etenim longum illud, & continuum montium jugum, quod alterâ parte Pontum, Mæotimque, & Tanaim, Mela attingere tradit, alterâ Caspium mare; pluribus prout varias accedit genteis, nominibus; huc etiam ultra Tanaim, versùs occasum, super Tattariam Cremeam, & Tauricam peninsulam extenditur, ad flumen usq; Borysthenem unde haud inscitè sub Tauricorum nomine comprehendi potest: Tauri quidpe, sive Taurici populi accoluerunt ab meridie. Hos autem Caucasios adpellavit monteis Theophanes, & alii; quia cognata, atque continua fuere juga Caucasiis montibus. In illis verò oritur amnis, quem nunc vulgò ‘’Donetz’’, id est, ‘’minorem Tanaim’’ accolæ vocant: & ab adversâ parte verus ille Panticapes, qui nunc dicitur ‘’Konska wodá’’, in Borysthenem confluens, teste Plinio, lib. IV, cap. XII. nec ita longè ab illo abest lacus, ex quo major oritur Tanais. Sed ante Theophanem etiam, antiquissimus auctorum hujus amnis fontem minimè ignoravit Herodotus. Sic enim is in lib. IV tradit: Όγδοος δὲ δὴ Τάναϊς ποταμός, ὃς ῥέει τἀνέκαθεν ἐκ λίμνης μεγάλης ὁρμώμενος, ἐκδιδοῖ δὲ ἐς μέζω ἔτι λίμνην καλεόμενον Μαιῆτιν. id est: ‘’Octavus est Tanais amnis; qui supernè ex magno lacu profluens, in alium majorem effunditur Lacum, nomine Mæotim’’. Meatum ejus flexuosum modò ex Theophane, haud falso auctore, cognovimus. silvas quoque rectè adjecit Dionysius, his versibus:

Υλην ναιετάοντες ἀπείριτον, ἧς διὰ μέσσης
Συρόμενος Τάναϊς Μαιώτιδος ἐς μυχὰ πίπτει.
‘’Silvam incolentes immensam: quam per mediam
Volutus Tanais Mæotidis in sinum labitur.’’

Hunc igitur verum Tanais fontem alveumq; quidam haud ignorantes, quum in terminum Europæ Asiæque minimè idoneum intelligerent; isthmo, qui est inter duo maria, Ponticum & Caspium, dictas terras disterminare maluerunt. de quibus Dionysius sic inquit :

Άλλοι δ' ήπείροισι διά χθόνα νοσφίζουσιν.
Ισθμός άνω τέταται τις υπέρτατος ' Ασίδος αλης
Κασπίης τε μεσηγὺ καὶ Εὐξείνοιο θαλάσσης:
Κείνον δ ' Ευρώπης Ασίης θ' όρον ηυδάξαντο.