Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/87

Haec pagina nondum emendata est

De Ponto IV, eleg. X:

Proxima sunt nobis plaustri præbentia formam,
Et quæ præcipuum sidera frigus habent.
Hinc oritur boréas; oræque domesticus huic est:
Et sumit vires à propiore loco.

Sed error iste ex Plutarchi maximè adparet Camillo; ubi leguntur ista: Οι δε Γαλάται τοῦ Κελτικοῦ γένοῦς όντες, ὑπὸ πλήθους λέγονται τὴν αὑτῶν ἀπολιπόντες, οὐκ οὖσαν αὐτάρκη τρέφειν ἅπαντας, ἐπὶ γῆς ζήτησιν ἑτέρας ὁρμῆσαι: μυριάδες δὲ πολλαὶ γενόμενοι νέων ἀνδρῶν καὶ μαχίμων, ἔτι δὲ πλείους παίδων καὶ γυναικῶν ἄγοντες, οἱ μὲν ἐπὶ τὸν βόρειον ' Ὠκεανὸν ὑπερβαλόντες τὰ Ῥιπαῖα ὄρη ῥυῆναι καὶ τὰ ἔσχατα τῆς Εὐρώπης κατασχεῖν, οἱ δὲ μεταξὺ Πυρρήνης ὄρους καὶ τῶν Ἄλπεων ἱδρυθέντες ἐγγὺς Σενώνων καὶ Κελτορίων κατοικεῖν χρόνον πολύν ὀψὲ δ᾽ οἴνου γευσάμενοι τότε πρῶτον ἐξ Ἰταλίας διακομισθέντος οὕτως ἄρα θαυμάσαι τὸ πόμα καὶ πρὸς τὴν καινότητα τῆς ἡδονῆς ἔκφρονες γενέσθαι πάντες, ὥστε ἀράμενοι τὰ ὅπλα καὶ γενεὰς ἀναλαβόντες ἐπὶ τὰς Ἄλπεις φέρεσθαι καὶ ζητεῖν ἐκείνην τὴν γῆν, ἣ τοιοῦτον καρπὸν ἀναδίδωσι. Id est: Galli,Celtica gens,quum patria alere, prægravante multitudine, omneis non valeret, ad novas quærendas sedeis feruntur profecti. Multa millia juvenum bellicoforum erant; quos longè major sequebatur puerorum mulierumque, caterva.horum pars, Riphæis superatis montibus, oceani septemtrionalis oras invasisse dicuntur, atque ultima insedisse Europæ: pars, inter Pyrenæum montem & Alpeis sedibus positis, juxta Senones & Celtorios diu habitasse. pòst, vino, quod tum primùm ex Italiâ allatum fuit, gustato, ita fuisse potus novâ voluptate captos, & insanisse omneis, ut illico versùs Alpeis contenderent; regionem illam,quæ tam præstantem fructum gigneret, quæsituri. In his quædam vera,plurima falsa esse, quis veteris historiæ, geographiæque peritus non viderit ? Eamdem rem sic veriùs narrat Livius, lib. V : Prisco Tarquinio Romæ regnante, Celtarum, quæ pars Galliæ tertia est, penes Bituriges summa imperii fuit. ii regem Celtico dabant. Ambigatus is fuit, virtute, fortunâque, cum suâ, tum publicâ præpollens: quòd in imperio ejus Gallia adeò frugum, hominumque fertilis fuit, ut abundans multitudo vix regi videretur posse. Hic magno natu ipse jam exonerare prægravante turbâ regnum cupiens; Bellovesum, ac Sigovesum, sororis filios, impigros juvenes, missurum se esse in, quas dii dedissent auguriis, sedeis, ostendit. quantum ipsi vellent, numerum hominum excirent; ne qua gens arcere advenientes posset. Tum Sigoveso sortibus dati Hercinii saltus. Belloveso haud paullo lætiorem, in Italiam, viam dii dabant. Ex his patet, falsum esse, quod Plutarchus ait, Gallorum alteram partem, nescio unde profectam, inter Pyrenæum & Alpeis, id est, in Galliâ consedisse: quum hæc prima, ac genitiva eorum fuerit sedes; à quâ in Italiam profecti. falsum item, quòd alteram eorum partem tradit, superatis Riphæis jugis, oceani litora, & ultima Europæ obsedisse: quum in Bojohæmum tantùm Boji, cum Sigoveso duce, penetraverint; ut clariùs infrà oftendam. Error hic geminus unde ei natus, satis jam ex suprà dictis perspici puto. nempe antiqui quidam Græcorum scriptores tradiderunt, Gallorum partem alteram supra Alpeis, quas illi Riphæos adpellabant monteis, consedisse; alteram, superatis Alpibus, Italiam inrupisse. Ipse Plutarchus, ex Hecatæo, vel aliis etiam auctoribus quum sciret, vera Riphæa juga esse prope oceanum septemtrionalem, sive Sarmaticum: illic Gallorum partem consedisse putavit; reliquamque historiam de alterâ gentis parte miserè, ac fœdè turbavit. Verùm ego aliquanto longiùs ab institutâ viâ digressus sum; dum omnem, de Riphæorum montium, gentisque Hyperboreorum situ, historiam clariori luci dare studeo. Nunc igitur in viam redeo. OBIOS esse monteis ad oceanum, antiquis auctoribus RIPHÆOS dictos, satis hodiè in confesso est. unde hoc etiam flumini nomen OBIUM haud novum censeo; sed antiquissimum, à montium haud dubiè vocabulo accolis deductum.

Ceterùm malè atque inscitè faciunt illi, qui Riphæos vocant eos monteis, so qui ab ostio atque promontorio Obii, primùm inter Petzoram & Obdoram regiones, deinde inter Condoram & Sibioram, mox inter Permiam & Tumeniam, ad Rhymnica usque juga, super Nagaios Tattaros, continuo jugo protenduntur: quum hi montes non antiquorum sint Riphæi; sed cognata, ut inquit Plinius, lib. V, cap. XXVII, Riphæorum montium juga. unde etiam Mela lib. V, cap. ultimo : Hic sunt Colchi. hinc Phasis erumpit. hic eodem nomine, quo amnis est, ab Athenista