Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/86

Haec pagina nondum emendata est
Miles Hyperboreos modò Marcelline triones
Et Getici tuleris sidera pigra poli.

Item illud Lucani, lib. II :

Populos utrâque vagantes
Armeniâ; Pontique feras per litora gentes
Riphæasque manus; & quas tenet aquore denso
Pigra palus, Scythici patiens Mæotica plaustri.

Nec aliò spectavit princeps poëtarum, in IV γεωργικων, de Orpheo, ejusque uxore Eurydice sic canens:

Solus Hyperboreas glacies, Tanaimque nivalem, Arvaque Riphæis numquàm viduata pruinis Lustrabat; raptam Eurydicen, atque irrita Ditis Dona querens. Tum quoque marmoreâ caput à cervice revulsum Gurgite quum medio portans Oeagrius Hebrus Volverat; Eurydicen vox ipsa, & frigida lingua, Ah miseram Eurydicen, animâ fugiente, vocabat.

Sic γεωργικων III, de Sarmatis loquens:

Talis Hyperboreo septem subjecta trioni Gens effrena virûm Riphæo tunditur Euro.

Sed scire fortè libuerit, cur Flaccus boream à convallibus Hebri tolli, id est, oriri, dixerit; Martialis verò septemtrionalem polú adpellârit Geticum : quum hæc loca XL ampliùs gradibus ab ipsâ poli regione distent. Ratio illis nulla alia erat, nisi quæ ex errore nata. nempe, quum inter veros Riphæos monteis & oceanum polarem sive glacialem, exiguam atque angustam Hyperboreorum regionem interesse, antiqui illi ab vetustioribus scriptoribus didicissent; ipsi verò posteà per errorem putarent Riphæos esse Alpeis, & quidquid montium inter altissima hæc sternitur juga: ipsam quoque Celticam, & proximam huic Sarmatiam ab his montibus ad dictum usque oceanum, angultas terras, eâque ratione polum septemtrionalem Getis propinquum esse crediderunt. Documentis hoc liquet quamplurimis, in Ovidii libris, quos ille in Pontica urbe Tomis, haud procul Istro amne, sub eodem cum Alpibus gradu composuit, perscriptis: quorum præcipua in medium attulisse, non fuerit alienum. Sic igitur Tristium, lib. III, eleg. IV:

Proxima sideribus tellus Erymanthidos ursa Me tenet, adstricto terra perusta gelu. Bosphorus &Tanais superant, Scythiæque paludes, Vixque satis noti nomina pauca loci : vlteriùs nihil est, nisi non habitabile frigus. Heu quàm vicina est ultima terra mihi !

Ejusdem libri elegiá XIII:

Dum me, terrarum pars penè novissima, Pontus, Euxinus falso nomine dictus, habet.

De Ponto I, eleg. IV:

Orbis in extremi jaceo desertus arenis.

Tristium IV, eleg. VIII:

Vita procul patriâ peragenda sub axe boreo est. Trist. V, eleg. II: Hæc gelido terra sub axe jacet.

De Ponto I, eleg. VI:

Aspicit hirsutos cominus ursa Getas.

De Ponto II, eleg. X:

Ipse quidem certè cùm sim sub cardine mundi, Qui semper liquidis altior exstat aquis, Te tamen intueor, quo solo, pectore, possum; Et tecum gelido sæpè sub axe loquor.