Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/85

Haec pagina nondum emendata est

rum nomina confunduntur. Verba ejus hæc sunt: και τά τε πάλαι μὲν Ριπαια καλούμενα όρη εἶθ ὕστερον "Oλβία προσαγορευθέντα νύν δε Αλπία. id est: Atque montium juga, quæ antiquitus Riphæa, posteà verò Olbia dicta sunt; nunc autem Alpia vocantur. Alpeis equidem antiquis Græcis Riphæos fuisse adpellatos monteis, testis Protarchus apud Stephanum, in vocabulo Yπερβορεοι. ubi hæc leguntur verba: Πρώταρχος δε τας Ἄλπεις Ρίπεια όρη ούτω προσηγορεύσθαι και τους υπό τα Αλπαια όρη κατοικουντας πάντας Υπερβορέους ονομάζεσθαι. Locum, sive à typographo, sive ab antiquo librario fœdè vitiatum, sic ego lego: Πρώταρχος δε τας Αλπεις Ρίπαια όρη ούτω προσαγορεύεσθαι και τους υπέρ τα Αλπεια όρη κατοικούντας πάντας Υπερβορέους ονομάζεσθαι. id est: Protarchus tradit, Alpeis dictas fuisse monteis Riphæos. omneis verò populos, supra Alpeis incolentes, Hyperboreos adpellatos. Huic adsentiuntur Æschylus & Apollonius poëtæ. Apollonii verba, in IV Αργοναυτικών, de Istro flumine hæc sunt:

Πηγαὶ γὰρ ὑπὲρ πνοιῆς βορέαο “Ριπαίοις ἐν ὄρεσσιν ἀπόπροθι μορμύρουσιν

Fontes enim supra ventum boream Riphæis in montibus procul murmurant.

Ad quæ scholiastes ista: Τον "Ιστρον φησιν έκ τών Yπερβορέων καταφέρεσθαι, και τῶν Ριπαίων όρών. ούτω δε είπεν, ακολούθών Αἰσχύλῳ, ἐν Λυομένῳ Προμηϑεῖ λέγοντι τοῦτο. hoc est: Istrum ait ex Hyperboreis deferri, & Riphæis montibus. hoc autem dixit, sequutus Æschylum, idem in Prometheo, qui solvitur, adfirmantem. Æschyli hæc fabula non exstat. Istrum re verâ ex Alpium parte profluere, suo loco ostendam. Athenæus, loco prædicto, Posidonium nominat, unde haud dubium, accepisse eum ista de Riphæis montibus ex illius scriptis. Testatur id manifestiùs Apollonii præfatus scholiastes, his verbis: Ποσείδώνιος είναι φησί τοὺς Υπερβορεους κάτοικείν δὲ περὶ τὰς ῎Αλπεις τῆς ᾽Ιταλίας Εκαταίος και μέχρι τοῦ αυτοῦ χρόνου είναι φησι το τῶν Υπερβορείων ἔθνος . ῾Εστι δὲ αυτῶ βιβλία επιγραφομενα περὶ τῶν Υπερβορείων. Hoc est: Posidonius Hyperboreos adfirmat esse: habitare verò juxta Alpeis; qui Italiæ sunt montes. Hecataus verò ad suam usque ætatem durasse tradit Hyperboreorum gentem. librosáz, composuit, quos de Hyperboreis inscripsit. Ut Hyperboreorum gens, sic Riphæa juga longe diversis inter se sitibus ab antiquis scriptoribus locata fuerunt. Antiquissimi mortalium Hyperboreos adpellarunt, ex verâ famâ, eos, qui in dictâ angustâ regione, inter oceanum glacialem, & ingenteis Riphæos, sive Obios montes, ultimi Europæorum, incolebant. de quibus Hecatæus libros conscripsit. Posteriores, famâ jam obscuriore quum id accepissent; Riphæos monteis crediderunt esse ipsa Alpium juga : supra quæ unam tantùm gentem, ad oceanum usque septemtrionalem, incolere sciebant, nomine CELTAS: quos illi eosdem esse putarunt cum vetustiorum Hyperboreis; ut sequenti capite patebit. Posidonius verò, quum apud quempiam vetustissimorum aliud illud legisset Riphæorum montium vocabulum Obii; Alpeis autem, quas τὰ Αλπία όρη vocabant Græci, sciret accipi pro Riphæis: ex voce "Oβία conjecit vocabulum "Oλβία; quod primùm in "Αλβία, tandem in "Αλπία, mutatum existimavit. nam "Αλπία quoque dicta fuisse antiquissimo nomine "Αλβία, docet Strabo lib. IV, & V. ALBEN, & ALPEN, veras fuisse incolis horum montium adpellationes, ut etiam nunc sunt; suo loco ostendam.* At alii iterum, non modò dictos Celtas, supra Alpeis incolentes, adpellarunt Hyperboreos : fed, quum continua, ab Al pibus ad Æmum Rhodopenque monteis, protenderentur juga;hæc quoque Riphæos censuerunt esse monteis;genteisque ultrà incolentes, Hyperboreos. unde illud est Val. Flacci,' Αργοναυτικών II :

Qualis, ubi à gelidi boreas convallibus Hebri Tollitur; & volucreis Riphæa per ardua nubes Præcipitat.

item istud Martialis, lib. VII, in epigrammate de famâ reditus Domitiani ex Sarmatis lazygibus, inter Danubium Pathissumq; amneis, prope Germanos, incolentibus:

Ecquid Hyperboreis ad nos conversus ab oris Ausonias Cæsar jam parat ire vias ?

Item lib. IX, de Dacis, trans Pathissum Danubii accolis; qui & Getæ dicebantur: