Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/83

Haec pagina nondum emendata est

Riphæos istos monteis, ex Dionysii sententiâ, ad Borysthenis usque ostia deducendos existimaverit: quasi Panticapis quoque ostium poëta voluerit, non fontem. quod ille quidem intellexit ex voce προχοή, quæ apud alios ostium fluminis notat. Verùm quum ea vox nihil aliud, quàm profusionem, sive effusionem significet; tam fontibus; quàm ostiis apta est: ac forte fontibus aptissima. Fonteis heic Aldesci, Panticapisq; fluminum, quæ in Pontum effundebantur, quomodò poëta prope glaciale mare intellexerit, mox infrà patebit. Eustathius ad hunc ejus locum commentatur ista :"Oτι δεν τοῖς Ριπαίοις όρεσιν οὐδέποτε χιὼν ἐπιλείπει προγέγραπται. υπέρ και ταῦτα τα όρη οι λεγόμενοι Υπερβόρειοι καθήκειν εις την εκεί θάλασσαν λέγονται. hoc est: Quòd autem in Riphais montibus nix numquàm deficiat, jam antè dictum est. Supra hos verò monteis Hyperborei, quos vocant, ad mare usque, quod ab illa parte est, protendi dicuntur. Non ostia, sed fonteis dictorum fluminum intellexisse poëtam, præter ea argumenta, quæ infrà adferam, ex interprete etiam ejus, Festo Avieno, clarè patet; cujus verba hæc sunt:

Tunc æquora Panticapæi Ardescique ibi cæso de vertice surgunt. Riphæi montes ibi durâ sæpè fub arcto Densa pruinosos eructant nubila nimbos.

Verùm tamen locus iste Dionysii quum opidò esset perplexus, & durus perceptu; non modò nostri sæculi homines doctissimos, sed jam olim alium quoque ejus interpretem, Priscianum grammaticum,in errorem dedit, uti is crederet, poëtam per [πεπηγότα πόντον] intellexisse mare Euxinum . Verba ejus hæc sunt :

Hîc sunt Aldesci quoque, Panticapique fluenta: Dividui currunt Riphæis montibus ambo. Immiscent quà se ponti glacialibus undis, Nascitur electrum præfulgens luce nitenti.

At quis umquàm auctor electrum ad Pontum Euxinum nasci, vel legi tradidit? Sanè nemo. Ortelius, in thesauro suo geographico, quum hoc absurdum esse intelligeret; maluit ea verba de oceano glaciali interpretari; quò prædicta flumina deferri credidit. Quæ mens si fuit Prisciano; certè jam multo is ineptior fuerit interpres Dionysii. hic quidpe quid πεπηγότα intelligat πόντον, satis disertis indicat verbis sub initium poëmatis hujus geographici; ubi maria describit, quæ totam hanc insulam nostram, in treis partes distinctam, circumfluunt. Verba ejus hæc sunt:

Αυταρ υπερθεν προς βορέην, ίνα παίδες Αρειμανέων Αριμασπών, Πόντον μιν καλέουσι πεπηγότα τε, Κρόνιόν τε "Αλλοι δ' αυ και νεκρόν εφήμισαν, είνεκ [αφαυρού] 'Ηελίου βράδιον γαρ ὑπεὶρ άλα τήνδε φαείνει Aίεί δε σκιερήσι παχυνέται ο νεφέλησιν.

At desuper, Ad boream, ubi pubes Marte furentium Arimasporum, Pontum eum vocant congelatum, & Cronium. Alii verò mortuum quoque dixêre; propter debilem Solem. tardiùs enim super mare hoc lucet : Semper verò tenebricosis crassescit in nubibus.

Atque hoc quum rectè intelligeret commentator ejus Eustathius, & item Damastes; supra Arimaspos posuere Riphæos monteis; supra hos verò, Hyperboreorum gentem, in ipso oceani glacialis litore. Plinius, dicto lib. IV, cap. XIII, postquàm meridionalia, orientaliaque Europæ, præcedentibus aliquot capitibus explicuit; Exeundum deinde est, inquit, ut extera Europæ dicantur: transgressisque Riphæos montes, litus oceani septemtrionalis in lavâ, donec perveniatur Gades, legendum. Deinde lib. VI, cap. XIII, postquàm Asiæ interiora, sive citeriora exposuit; Nunc omnibus, inquit, quæ funt interiora Asiæ, dictis, Riphæos montes transcendat