Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/82

Haec pagina nondum emendata est

'Υπέρ δε τους Σαρμάτας ο Σαρματικός εστι, και αρκτικός ωκεανός . id est: Supra Sarmatas Sarmaticus & septemtrionalis est oceanus. Apertè igitur ex his atque manifestè deprehenditur, vehementissimè errare eos, qui ex Ptolemæi opinione orientale Europæ latus lineâ, à vero Tanais ortu ad sinum Album ductâ, includunt. hac quidpe ratione non modò omne Sarmaticum litus, quod inter intimum Albi sinus recessum & Obium flumen IↃ CCCC millia passuum patere dixi; sed dimidium ferè ipsius Sarmatiæ ab Europâ excluditur. quod haud temerè committendum erat. Quærendus ergo alius est Europæ terminus: isque quærendus, qui & terrarum situi, quem cognitiorem nunc habemus, rectè congruat, & à veterum descriptione non planè abhorreat, quamproximè vero accedat.

Jam primùm, quanta circa hæc loca veterum fuerit ignorantia, plurimis patet argumentis. ex eo tamen maximè perspicitur, quòd Tanaim flumen ex immentis montibus Riphæis profluere tradiderunt: quum circa Tanais ortum nulli prorsus sternantur humiliores colles, nedum altiores montes. Quâ equidem in re variè à variis erratum est. alii namque rectè quidem Riphæos monteis in septemtrione posuêre: malè verò Tanaim ex iis oriri, versúsque meridiem profluere tradiderunt. alii, in quibus Ptolemæum fuisse video, recto quidem tractu ortus amnis descripserunt: at malè tamen Riphæos monteis, ex illorum opinione, ad eosdem locarunt. Priorum opinionem clariùs uti ареriam, Riphæorum montium verus antè ostendendus est situs. Plinius, lib. IV, cap. XII, A Buge, inquit, super Mæotin Sauromatæ, & Essedones, at per oram, ad Tanaim usque, Mæotæ; à quibus lacus nomen accepit: ultimique, à tergo eorum, Arimaspi. mox Riphæi montes, & assiduo nivis casu, pinnarum similitudine, Pterophorus appellata regio; pars mundi damnata à naturâ rerum, & densâ mersa caligine; neque in alio, quàm rigoris, opere, gelidisque aquilonis conceptaculis. ponè eos montes, ultraque aquilonem, gens felix (si credimus) quos. Hyperboreos appellavêre, annoso degit ævo, fábulosis celebrata miraculis. & mox deinde: quidam eos in primâ parte Asiæ litorum posuere, non in Europâ: quia funt ibi similitudine vitæ, & situs, Attacorum nomine. In eamdem sententiam Damastes, έντώ περί έθνών, ut Stephanus, in vocabulo Υπερβόρεοι, refert; 'Ανω Σκυθών, ait, [Ισσηδόνας οικείν, τούτων δ' ανωτέρω Αριμασπούς, άνω δε Αριμασπών τα Pίπαια όρη, εξ ων τόν βορέαν πνείν, χιόνα δ' αυτά μηποτε ελλείπειν, υπέρ δε τα όρη ταύτα Υπερβορέους καθήκειν εις την ετέραν θάλασσαν. hoc est : Supra Scythas incolere Issedones: & supra hos Arimaspos. supra hos verò, Riphæos esse monteis; ex quibus aquilo spiret: nivem verò eos numquàm deficere. supra hos verò monteis protendi Hyperboreos ad alterum usque mare; nempe septemtrionale. Hinc Catullus poëta, in carmine penultimo:

Vsque ad Hyperboreos, & mare adoceanum.

Eustathius quoque sub initium commentariorum in Dionysium Afrum : Οτι δὲ οἱ τοιοῦτοι παρωκεάνιοι τόποι τὸ ψύχος εχουσι, δηλοῖ και τα ανω των 'Αριμασπών Ριπαια όρη, εξ ών ο ψυχρός βορράς πνείν · ένθα χιων οὐδέποτε ἐπιλείπει. id est: quod autem loca istiusmodi maritima sint frigida, adparet ex Riphæis montibus, qui supra Arimaspos protenduntur; ex quibus frigidus flat boreas. ubi nix numquàm deficit. Ipse Dionysius posteà, ubi genteis enumerat, inter Istrum, Pontum, Euxinum, Mæotimque paludem, & inter glacialem oceanum incolenteis:

Κεῖθι καὶ ᾿Αλδήσκοιο καὶ ὕδατα Παντικάπαο “Ριπαίοις ἐν ὄρεσσι διάνδιχα μορμύρουσι. Τῶν δὲ παρὰ προχοῇςι πεπηγότος ἐγγυθι πόντου ῾Ηδυφαὴς ἤλεκτρος ἀέξεται. Illic quoque Aldesci, & Panticapæi aqua Riphæis in montibus separatim murmurant. Horum item juxta gurgiteis, glaciale prope mare, Iucundo nitore lucens electrum nascitur.

Heic quum tam disertè mare glaciale nominetur; miror ego, quomodò doctissimus vir, in commentario ad VII librum Strabonis, adeò falli potuerit, uti Riphæos