Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/81

Haec pagina nondum emendata est

undique includitur, adcuratiùs heic indicabo. hujus quidpe cognitio, non modò utilis, sed necessaria etiam sæpè futura est. A meridie igitur mare est Internum, quod vulgò nunc Mediterraneum vocatur. ab solis occasu, oceanus Atlanticus. ab septemtrionibus, oceanus septemtrionalis: cujus varia vocabula, prout variis adfunditur terris. Atque hactenus nulla controversia; quia termini per maria faciles, satisque diserti. at ab ortu solis, quia non maria, sed terræ plurimâ ex parte adhærent; terminus inter Europam Asiamque paullo est obscurior; de quo plura heic expedire haud pigeat. Hunc nullo sæculo, neque ab antiquissimis, neque novissimis scriptoribus rectè proditum, audacter adseveraverim. Causa illis fuit, quia septemtrionalem plagam numquàm satis compertam habuere: his verò, quia illos temerè, sine ullà rei acriori expensione, ceu gravissimos auctores, sequuti sunt. Ac de mari Agæo, de Hellesponto, de Propontide, de Ponto, & Mæoti palude, rectè quidem, ac ritè inter omneis convenit. hinc verò quum novissimum terminum Tanain amnem veteres pronuntiârint; apertissimè ignaros ulteriorum terrarum sese prodiderunt. quidpe à Tænaro, extremo Peloponnesi promontorio, ad Tanais fonteis licet Europæ latus orientale metiaris; tamen non ultra dimidium ejus his terminis clausum deprehendas; æquali fermè hinc terrarum spatio, oceanum usque septemtrionalem, interposito. Nostri sæculi homines, quum id animadverterent; lineâ, ab Tanais ortu ad lacum Granvicum, quod & mare Album, ductâ, veterum defectum suppleri posse putârunt: auctorem quodammodò hac in re sequuti CI. Ptolemæum. Verùm quàm vehementer & ipsi in hoc, unà cum Ptolemæo, erraverint, mox aperiam. Plinius lib. IV, cap. II, Agrippa, inquit, totum eum tractum, ab Istro ad oceanum, bis ad decies centum M. pass. in longitudinem, aliquantum minùs quadringentis in latitudinem ad flumen Vistulam, à desértis Sarmatiæ, prodidit. Hæc de eâ regione, quæ, ultima Europæ in orientem versùs, Sarmatia dicta fuit. De eâdem idem Plinius, lib. II, cap. CVIII, ubi terræ universæ latitudinem tradit; Ab oštio, inquit, Tanais nihil modicum diligentissimi auctores fecêre. Artemidorus ulteriora incomperta existimavit; quum circa Tanaim Sarmatarum gentes degere fateretur, ad septemtriones versus. Isidorus adjecit XII C M. passuum, usque ad Thulen. quæ conjectura divinationis est. Ego non minore ,quàm proximè dicto, spatio Sarmatarum fines nosci intelligo. Hæc Plinius haud dubiè ex illa M. Agrippæ traditione: siquidem numerus XII C millium passuum utrobique convenit. Ex quibus satis apertè patet, Sarmatiam hanc & in Europâ fuisse (in Europæis enim populis ista refert Plinius) & ad oceanum usque extensam: unde & Sarmaticus ipse cognominatus. hinc Juvenalis, Satyrâ II:

Vltra Sauromatas fugere hinc libet, & glacialem Oceanum.

In dimetienda Sarmatiæ longitudine haud quidquam aberravit Agrippa. quidpe ab extimo, quod in septemtriones versùs est, Istri ostio (& hoc innuit apertè Plinius in præcedentibus) ad sinum Album, & proximum Sarmatiæ litus, mensuram si agas, XII C M. pass. reperies. tantundem verò à Tanais ostio ad Petzoræ regionis litus. In latitudine quoque haud ita multum erravit. quidpe si Finniam cum Plinio in Sarmatiâ censeas ; sunt inter Botnicum sinum, & Tanais fontem (quem haud procul oceano, circa Petzoram flumen, pofuisse veteres, mox infrà ostendam : ) IↃ CCCC circiter M. passuum. tantumdemque est spatii inter Obium amnem (quem verum esse Europæ terminum, infrà monstrabo) & intimum sinus Albi recessum: si malis Finnos cum Tacito Germanis adscribere. nam, utrum Europæ terminum, Obii ostium, an Tanais falsos fonteis Mela intellexerit, incertum est. Inter Vistulam autem, & Tanais ostium, paullo est amplius. Hinc Sarmatis adversas facit Mela, lib. III, cap.V, oceani insulas, quaru incolæ Oona, Hippopodes, Panctii. Novam zemblam esse hodiè, cum reliquis sub polo insulis, Russiæ ac Lappiæ objectas, suo loco reddam. Hinc item Sarmaticum adpellatur mare Ptolemæo; quamquàm haud vero situ: & Sarmaticus Oceanus Æthico; item Apollonii scholiasti; cujus verba hæc sunt: