Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/80

Haec pagina nondum emendata est

Gallos ἐνενήκοντα ab urbe processisse σταδίους. quæ sunt millia XI, & passus CCL; VIII stadiis in singula millia computatis. Livius verò lib. V, ait, Romanos ad XI lapidem Gallis occurrisse. Verùm VIII integra justaque stadia in unum lapidem, seu in unum milliare esse contribuenda, sátis jam certò ex hactenus allatis cuivis persuasum esse putamus. quapropter pluribus id demonstrare argumentis, supervacaneum fuerit. Nobis constans ubique hæc eadem observabitur mensurandi intervalla consuetudo.

De cetero, id etiam admonuisse hæc nostra lecturos, perquàm necessarium duximus: quamquàm nobis Germanis, ipsam, quæ est intra Rhenum, Danubium, & Vistulam amneis, Germaniam incolentibus, rectè dicantur ultra Rhenum ea, quæ sunt in lævâ ejus ripâ, ut Gallia omnis & ultra Danubium, quæ sunt in dextrâ hujus ripâ, ut sunt Pannonia, Noricum, Rhætia, atque ipsa hinc Italia: tamen, quia non è Germanicis, quæ nulla habemus, sed ex Romanorum Græcorumque monumentis Germaniæ antiquitatem producimus; morem, atque consuetudinem hac in re sequemur Romanorum : quibus, prædictas provincias sub imperio suo tenentibus, omnis Germania nostra fuit extra, sive ultra dictos amneis. unde etiam Germania Cisrhenana dicta ea, quæ est in Galliæ solo, ad lævam Rheni ripam: Transrhenana verò, reliqua omnis trans amnem; quæ vera, ac genuina antiquitus Germania. Atque hac ratione omnia etiam illa trans Amisiam, Visurgim, Albim, Viadrum, & Vistulam dicentur, quæ in horum fluminum dextris sita sunt ripis: trans Mœnum item, quæ in dextrâ ripâ ; respectu scilicet Rhætiæ provinciæ.

Hæc igitur funt, quæ præsens opus lecturos præmonuisse necessarium duximus. nunc ipsum opus adgrediemur.

CAPUT PRIMUM.

Orbis universi variæ partitiones, ubi versus inter Asiam & Europam ostenditur terminus, vulgò ignoratus.

Terræ GERMANIÆ ANTIQUÆ situm, ipsiusque Germanorum gentis originem commodè exponere uti queam ; necessum fuerit, non modò limiteis ejus, quod auctor noster fecit, circumscribere ; sed paullo etiam diligentiore stylo antè indicare, quâ orbis in parte universa sita fuerit; quibusque nominibus ab antiquissimis mortalium designata. hæc quidpe generalis cognitio præmissa, magnam posteà singlis dissertationibus lucem dabit.

Terræ igitur orbem universum oceano undique circumdari, tamquàm immensam insulam unam, tradidêre veteres, quibus de reliquis orbis partibus, quas nunc Americam, ac Magellanicam vocamus, nihil cognitum fuit. Hinc est illud Dionysii Afri :

Μνήσομαι Ὠκεανοῖο βαθυρρόου· ἐν γὰρ ἐκείνῳ Πᾶσα χθὼν, ἅτε νῆσος ἀπείριτος, ἐστεφάνωται. Memorabo oceanum profunde fluentem.illo enim Tota tellus, tamquàm insula immensa, cincta est.

Cognitum autem sibi orbem variè diviserunt. alii duas ejus constituerunt parteis; idque bisariam : quidam Asiam, & Europam; Africam sub hujus nomine comprehendentes, tamquàm partem, scissis utrimque (id crediderunt) Calpe & Abilâ montibus, freto divulsam: alii itidem duas, à freto Gaditano ad Tanaim amnem; hinc Europam, inde Asiam; sub quâ Africam simul intellexerunt alii rursus in IV parteis distribuerunt; Europam, Asiam, Ægyptum, & Africam. hinc alii posteà, qui treis ejus partes posuerunt, Europam, Asiam, & Africam; Asiæ Ægyptum tribuerunt. novissimi, sinum Arabicum terminum Asiam inter & Africam statuentes, Ægyptum Africæ adjecerunt. Atq; hæ quidem orbis universi partitiones disertè apud veteres auctores passim exstant. de Germaniâ, quæ pars est Europæ, quia præsens mihi instituitur opus; unius Europæ terminos, quibus undi.