Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/79

Haec pagina nondum emendata est

Arduennam silvam, totius Galliæ maximam, millibus amplius IↃ in longitudinem patere; ipse, lib. IV, Ὕλη, inquit, ἔστι πολλὴ μὲν οὐ τοσαύτη δὲ ὅσην οἱ συγγραφεῖς εἰρήκασι, τετρακισχιλίων σταδίων. id est: silva quidem magna est; at non tanta, quantam scriptores tradiderunt, IV CIↃ stadiûm. Sed Strabonem ubique Plinianam, sive communem illam sequutum esse computationem, multis locis, cum Antonini, tabulæ que itinerariis collatis, probari potest. Dionysius quoque Halicarnassensis,quamquàm sæpius enormiter in dimetiendis locorum intervallis erret, tamen, ubi Livius, lib. 1, Tullum regem Romanorum, & Albanos, pugnam inituros, castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locasse narrat, ipse τετράκοντα facit σταδίους. Ex Herodoto igitur, Polybio, Dionysio, Strabone, Plinio, Plutarcho, Appiano, ac Gellio, postquàm demonstratum est, veteres omneis VIII computasse justa stadia in singula millia passuum; quem jam Lipsius habuerit scriptorem, quem his tot tantisque auctoribus opponeret? Nempe Svidam, & alios. Alii isti qui fuerint, equidem nescio, nisi Photium intellexerit. hujus quidpe verba in bibliothecâ hæc sunt: ἑπτὰ ήμισυ στάδια ποιοῦσι μίλιον έν. id est: septem stadia cum dimidio faciunt milliare unum. In quæ eadem verba consentit & Svidas in lexico. At si hæc libuit observare Lipsio apud Svidam; cur integrum ejus de mensuris legere locum neglexit; vel, se legisse, dissimulavit. Verba Svidæ hæc sunt: ἑπτὰ ήμισυ στάδια ποιοῦσι μίλιον έν · και δέκα μίλια ἔχουσι στάδια π . τὸ στάδιον ἔχει πόδας χ, τὸ μίλιον πόδας δσ : τὸ δὲ πλέθρον πόδας ρ'· η ἄρουρα πόδας ν . ὁ ποὺς δακτύλους ις · ὁ πήχυς πόδας ας . Hoc est: Septem stadia cum dimidio, faciunt milliare unum. & X milliaria habent stadia LXXX. stadium habet pedeis IↃC : milliare, pedeis IVCIↃ CC : jugerum, pedeis C: arvum pedeis L: pes digitos XVI: cubitus pedem unum cum dimidio. Heic quis non vel mediocris judicii homo, cui principa arithmetices percepta sint, facilè animadverterit, ex diversis Svidam ista sumsisse auctoribus; quæ ipse aut non satis percepit, aut percepta explicare, & inter se componere dedignatus est. Nam VII stadia cum dimidio si in unum milliare computes; certè X milliaria efficient stadia LXXV tantùm. at ipse ait, X milliaria continere stadia LXXX: quæ æqua est computatio Plinii, & reliquorum auctorum. Jam verò, si milliare habet stadia VII cum dimidio; stadium verò pedeis IↃC : milliare certè, habebit pedeis IVCIↃ IↃ. at ipse tradit pedeis IVCIↃ CC tantùm. quod neque ipsius, neque Plinii rationi convenit: ex hac quidpe forent pedeis IVCIↃ IↃCCC. Rursus, si milliare pedeis habet IVCIↃ CC; id jam erit stadiorum haud plus VII. quod perquàm absurdum, & nulli umquàm auctori observatum. Sequamur igitur communem illam antiquissimorum consuetudinem Græcorum; qui τὸ πλέθρον esse voluerunt pedum C; ut ipse, cum Herodoto, adnotavit Svidas: stadium verò εξαπλέθρον , id est, pedum IↃC ; quod & Herodotus, & Strabo, & Gellius, & Svidas, locis suprà dictis, tradunt. quibus si, pro ratione mensuræ Romanæ, quæ Græcâ fuit minor, XXV pedeis cum Plinio addas; milliare omnino erit stadiûm VIII. quâ computatione usi sunt veteres scriptores omnes. Jam de Dionis loco, à Lipsio citato, uti scrupulum tibi eximam; nec hunc quidem auctorem minus VIII stadiis integris in milliare computasse; eaque ratione fossam Corbulonis, de quâ loquitur, fuisse unius & XX milliarium: en alius ejus locus est, in libro XXXIX, ubi trajectum ex Galliâ in Britanniam σταδίων adfirmat esse πεντὴκοντα και τετρακοσίων quem Plinius, lib. IV, cap. XVI, tradit L millium passuum. Heic si milliare facias stadiorum VII cum dimidio; dicta CCCCL stadia efficient milliaria LX, passusque CCL. si verò stadia VIII in unum milliare computes; CCCCL stadia erunt milliaria LVI, & passus CCL. Prædictum trajectum, quem Dio Pliniusque simul innuunt, L paullo minùs esse millium, infrà in Morinis ostendam. Multo igitur credibilius est, Dionem intervallum hoc voluisse esse millium LVI, quàm LX. Quamquàm mihi haud dubium, πεντὴκοντα eum heic nominasse, magis uti rotundum conficeret numerum, quàm quòd tot stadia omninò esse ei constaret. hanc quidpe consvetudinem Græcos observasse scriptores, multis locis deprehendo . Unius Plutarchi exemplum, instar omniu, adducere libeat. Is in Camillo tradit, Romanos adversùs