Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/78

Haec pagina nondum emendata est

in Cæsaris exemplaribus licet, quod heic oportet ; ego non transponendas censeo dićtas notas, sed primam earum omnino tollendam; scribendumque millibus passuum V & XX. quæ Plinianâ ratione computata, σταδίους efficiunt διακοσίους ; ut scriptum est à Plutarcho. quem Cæsaris legisse, sequutumque commentarios, liquidò ex hostium in Galliâ cæsorum numeris, passim adnotatis, patet. Concludendum igitur; malè Lipsium notasse, Plutarchum monuisse, stadia VII, cum dimidio in singula milliaria computanda esse. Plutarchus Cæsarem haud immeritò sequutus; quando nemini de Cæsaris rebus gestis meliùs, quàm ipsi Cæsari constare poterat. De Camilli gestis quòd non Livium sequutus fit, causa esse poterat, quòd alii auctores, Livio etiam antiquiores, aliter tradiderant. Appianus, in libro de bellis Annibalicis, Annibalem tradit ἀπὸ δύο καὶ τριάκοντα σταδίων, id est, duobus ac triginta stadiis ab urbe ad Anienem amnem castra admovisse. quod ad eumdem amnem tria millia passiuum ab urbe factum, testatur Livius lib. XXVI: & epitomator ejus ad tertium lapidem. Heic igitur quomodò XXXII stadia in millia computaveris, uti tria inde millia conficiantur. nam si VII stadia cum dimidio, pro uno milliari capias; erunt millia IV, duobus stadiis ampliùs. An ergo Appiano Livianæ historiæ prorsus non cognitæ fuêre ? Vix dixeris. At si fuere, cur non Livii fidem sequutus Appianus? Nempe, quia aliorum fidem hac in re magis probavit. Sed uti scias Appianum integra VIII stadia in unum milliare computasse; en Eutropius, lib. III; P. Sulpitio, inquit, Cn. Fulvio Coss. Annibal usque ad quartum milliarium urbis accessit. Appianus igitur, Plutarchi ferè coætaneus, si Livii auctoritatem neglexit; quid mirum, si Plutarchum idem fecisse credimus? Ego tamen non dissimulaverim, verba me legisse apud Plutarchum, in Gracchis, ista: Πρὸς δὲ τούτοις διαμετρήσας κατὰ μίλιον ὁδὸν πᾶσαν (τὸ δὲ μίλιον ὀκτὼ σταδίων ὀλίγον ἀποδεῖ) , κίονας λιθίνους σημεῖα τοῦ μέτρου κατέστησεν. id est : Præterea viam omnem, per milliaria dimetiens (est autem milliare octo stadiis paullo minus) columnis lapideis distinxit. Verùm è diverso Polybius apud Strabonem milliare ait paullo plus esse octo stadiis. Sic enim Strabo lib. VII: ἐκ δὲ τῆς Ἀπολλωνίας εἰς Μακεδονίαν ἡ Ἐγνατία ἐστὶν ὁδὸς πρὸς ἕω, βεβηματισμένη κατὰ μίλιον καὶ κατεστηλωμένη μέχρι Κυψέλων καὶ Ἕβρου ποταμοῦ· μιλίων δʼ ἐστὶ πεντακοσίων τριάκοντα πέντε· λογιζομένῳ δέ, ὡς μὲν οἱ πολλοί, τὸ μίλιον ὀκταστάδιον τετρακισχίλιοι ἂν εἶεν στάδιοι καὶ ἐπʼ αὐτοῖς διακόσιοι ὀγδοήκοντα, ὡς δὲ Πολύβιος προστιθεὶς τῷ ὀκτασταδίῳ δίπλεθρον, ὅ ἐστι τρίτον σταδίου, προσθετέον ἄλλους σταδίους ἑκατὸν ἑβδομήκοντα ὀκτώ, τὸ τρίτον τοῦ τῶν μιλίων ἀριθμοῦ. Hoc est: Ab Apollonia in Macedoniam Egnatia est via, in orientem versùs per milliaria dimensa, & lapidibus distincta, usque Cypselum, & Hebräm flumen : continetque milliaria IↃ XXXV. Quod si octo stadia, ut plerique faciunt, pro milliari accipias; stadia erunt IV CIↃ CCLXXX. sin Polybium sequare, qui octo stadiis duo jugera addit, id est, tertiam partem stadii; addenda sunt adhuc stadia CLXXVIII, quæ tértia est pars milliarium. En ; communem esse consvetudinem, ait Strabo, stadia VIII in unum milliare computare : communique huic consvetudini unum habuit Polybium, quem opponeret. At Polybius, quamvis censeret, milliare paullo elle amplius VIII stadiis; tamen communem consvetudinem & ipse sequutus est. Verba ejus hæc sunt, in libro III: ταῦτα γὰρ νῦν βεβημάτισται καὶ σεσημείωται κατὰ σταδίους ὀκτὼ διὰ Ῥωμαίων ἐπιμελῶς. id est : Hæc jam omnia intervalli per octona stadia adcuratè dimensi sunt, & signis distinxerunt Romani. quæ de vià ex Hispania per Galliam ad Alpeis ille narrat. Sic igitur Plutarchus quoque, quamvis arbitraretur, milliare paullo esse minus VIII stadiis; tamen, communem computandi consvetudinem amplexus, L millia passuum Cæsaris vertit σταδίους τετρακοσίους; & millia XXV, σταδίους διακοσίους. Sic in Fabio Maximo, ubi de Annibale, Tarentum (quod à Fabio tunc captum) adpropinquante, narrat; ab urbe eâ ipsum τετράκοντα μόνοις [απολειφθήναι] σταδίους ait; id est, quadraginta tantùm stadiis abfuisse. quâ de re ita Livius, lib. XXVII: Quinque millia fermè ab urbe posuit castra. Sic Strabo, ubi Cæsar, belli Gallici comment VI, ait