Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/77

Haec pagina nondum emendata est

sex jugerum : nempe si singulas orgyias sex facias pedum, sive quatuor cubitorum: pedeis verò quatuor palmorum; cubitos autem sex palmorum. Stadium igitur pedum est [Ioc]. quod Gellius quoque testatur, lib. I, cap.I. Pedem autem Græcorum in mensura fuisse majorem pede Romano, indicat disertè Plinius, lib. II, cap. XXIII, XXV pedeis Romanos sexcentis in stadium addens. Stadium, inquit, centum viginti quinque nostros efficit passus; hoc est, pedes sexcentos viginti quinque. Et in ea dem pene verba Columella, de re rusticâ lib. V, cap. I: stadium habet passus centum viginti quinque, id est, pedes sexcentos viginti quinque. Atque sic computavit Plinius stadia eodem libro infrà, cap. CVIII. Vniversium, inquit, hunc circuitum Eratosthenes ducentorium quinquaginta duorum millium stadiúm prodidit. quæ mensura Romaná computatione efficit trecenties quindecies centena millia passuum. Hanc tamen computationem quosdam improbare video, inter quos doctissimum quoque deprehendi Lipsium miror. İs commentans ad hunc Taciti locum, annal. XI; Inter Mosam Rhenumque trium & viginti millium spatio fossam produxit: addit, Dio consentit. [διετάφρευσε,inquit, πάν το μεταξυ τε τε Ρώα και τα Μόσε, αδίες εβδομήκονα & εκατόν μά 21572]. nam stadia CLXX,milliaria conficiunt XXXIII, duobus stadiis & femi minùs: ita, ut septem stadia cum dimidio, pro milliari capias: quod Plutarchus, Svidas, aliique monuerunt. Interpres tamen Dionis milliaria XXI vertit: & addit, non convenire illi cum Cornelianâ ratione. Haud injuria id equidem interpres. Lipsius verò quomodò istam sententiam suam satis defensurus fuerit, haud video. Plutarchum quòd ait sic monuisse; id nescio ubi legerit. nisi fortè ex Camillo sumserit: ubi Plutarchus Gallos ait, Brenno duce, urbe Româ relictâ, LX progressos stadia, castra posuisse juxta viam Gabinam. quod ad octavum lapidem Gabina viâ factum, narrat Livius lib. V. Ubi equidem negari haud potest, stadia VII cum dimidio si pro uno milliari capias, millia inde passuum evasura VIII. At quis præstiterit, Plutarchum heic respexisse Livii auctoritatem, fidemque ejus sequutum; non verò alíus potiùs cujusdam scriptoris: ut in aliis etiam haud semel ab eo dissentit ? Quamquàm Livii eum legisse historias, sæpiusque citare, haud ego nescius sum. Verùm idem Plutarchus, Cæsaris se quoque legisse commentarios, haud obscure fatetur in vitâ ejus. Cæsar in fine primi commentarii, de bello Gallico, tradit Ariovistum regem, in Sequanis [prælio] ab se victum, quinque, vel, ut meliora habent exemplaria, quinquaginta millia passuum, ad Rheni usque ripam fugisse. Apud Plutarchum ea fuga est [Thi südixs reicexcoirs]. id est, ad stadia trecenta. Hæc jam CCC stadia quomodo computes, uti inde vel V, vel L evadant millia passuum ? Nullo sanè modo. nam Lipsianâ computatione erunt millia tantùm XL: Plinianâ verò etiam minùs; nempe millia XXXVII, & passus Iɔ. Et ne quadraginta Cæsarem scripsisse suspiceris; non tam facilis est lapsus in quinque, ex quadraginta, quàm ex quinquaginta. unde etiam interpres Cæsaris Græcus [teava esixovta] vertit [sudies], id est, XL stadia. quæ Plinianâ ratione computata, millia efficiunt V. Plutarchi sanè stadia CCC quocumque modo verses, numquàm millibus Cæsaris convenire poterunt, nisi ex [agiaxoriss] facias aut [Teaec novca], quæ Plinianâ computatione efficiunt V millia; aut [teregxorius], quæ eâdem computatione erunt millia L. Verisimilius autem est, vocem [triaxosias] mendosam esse ex [tetegikories], quàm ex [teavaeixcylc]. quam conjectationem Orosii maximè confirmat testimonium; apud quem, omnibus in exemplaribus, constanti scripturâ, quinquaginta leguntur millia passuum, in hac Ariovisti fugâ. Græcus verò interpres, haud perinde vetus, vulgatissima Cæsaris exemplaria sequutus est: quum fortè nullum habuerit, in quo esset quinquaginta scriptum. Ceterò idem Plutarchus paullo antè narrat, Cæsarem [ev dioxoches sadios], id est, stadiis cc ab Ariovisto prima castra locasse. quæ stadia, Lipsianâ computatione, efficiunt millia XXVI, quinque stadiis ampliùs. At ipsius Cæsaris commentariorum vulgata exemplaria heic IV & XX tantùm habent millia. Quomodò igitur Plutarcho cum Cæsare convenit ? Nempe, inquies, si notas IV transponas in VI. Sed quid tum fiet quinque istis stadiis, quæ superant ? Scilicet non perinde exacte Plutarchum hæc observasse. Minimè. Si mutare aliquid in Cæsaris