Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/75

Haec pagina nondum emendata est

diligentia, atque industria, tum Plinii negligentia, & incuria, aliorumque geographorum summa ignorantia.

Nunc videre operæ sit pretium, quantam Germaniæ notitiam Tacitus noster, & alii ejus ævi Romani habere potuerint; uti hinc judicare liceat, quanta eis fides in Ġermanorum historiâ sit habenda. Althamerus, & nonnulli alii, in Taciti prædictum librum commentantes, ipsum auctorem in Germaniâ sub Fl. Vespasiano militasse tradunt: idque ex his ejus verbis, in eodem libro perscriptis: Vidimus sub divo Vespasiano Velledam, diu apud plerosque, numinis loco habită. item existis: Ipsum quin etiam Oceanum illâ tentavimus. quæ de Oceano, Frisiorum, Chaucorumque litora adluente, ille narrat. item ex his : Hactenus in occidentem Germaniam novimus. in septemtrionem ingenti flexu redit. ac primò statim Chaucorum gens. Verùm falluntur isti quàm vehementissimè. non enim de se singulatim ista loquitur Tacitus: sed in universum de omni populo Romano. Atque illud quidem, de tentato Oceano septemtrionali, à quo & quando sit factum, ostendit ipse annal.II : nempe à Germanico Cæsare, C.Cœlio, & L. Pomponio consulibus, multis etiam annis antè, quàm ipse fuerat natus. Velledam, Bructeræ nationis virginem, si credas eum sub Vespasiano militantem in Germaniâ, fuis oculis vidisse; diu etiam militantem inibi vidisse credas necesse est. quod opidò quàm falsum. quidpe Vespasianus bellum in Germania gessit nullum, postquàm imperium adeptus est. Tacitus vero posteà sub Vespasiano Belgicæ Galliæ rationes procuravit; teste ipso, sub initium primi historiarum; & item Plinio, lib. VII, cap. XVI. ubi ne ad Rhenum quidem accessit; quod & ipsum quidam nostrorum hominum adfirmant. etenim ut limite, ac nomine, sic præfecto Belgica provincia à Germaniâ Cisrhenanâ distinguebatur. Velledæ dignitas, & reverentia tum maximè Romanis cognita est, quum, Othone & Vitellio de summâ rerum armis disceptantibus, Civilem Batavum, Germanosque Cisrhenanos vinceret Cerealis; testeTacito, in historiar.IV, & V. Cui bello interfuisse Tacitum, ne minimâ quidem conjecturâ ex ipsius, nedum ex aliorum adsequaris monumentis. Duobus igitur istís indiciis, sive documentis, ita satis confutatis; tertium illud, quod allegatur, quanti momenti fuerit, haud video.quod certè & ipsum: de universis Romanis intelligendum est: qui occidentem Germaniæ ad Amisiæ amnis ostium finiebant: reliqua exhinc sub septemtrione ducentes.

Sed falsa hactenus postquàm satis sunt convicta, vera nunc ostendantur, Romanos igitur ajo, Taciti ævo, totius Germaniæ cognitionem habere potuisse satis exactam, multis auctoribus, multisque documentis. Nam quidquid terrarum, nationumque inter Rhenum, Albim, Salam, atque Danubium, flumina situm fuit; ipsi crebris bellis, præsidiisque diu, jam inde Julii Cæsaris ab temporibus, perlustraverunt. post Albim quæ fuêre proxima, ea facilè ex hujus amnis adcolis, quos præsidiis continebant, sciscitando cognoscere potuerunt. ea verò, quæ Danubio adjacebant, ad Dacorum usque Jazygumque Sarmatarum confinia, præsidiariis per Rhætiam ac Noricum militibus perquirere pronum fuit. Sed quidquid inter Albim, Danubium & Vistulam amneis, sinumque Germaniæ Codânum (vulgò nunc dicitur Oost see) situm est, id certiore jam auctore Maroboduo, omnium harum terrarum (ut suo loco ostendetur) sub Augusto & Tiberio imperatoribus, rege, posteà verò XVIII per annos Ravennæ in Italiâ exsulante, item ab Catualdâ, Gothonicæ ad Vistulæ ostia nationis principe, in Galliâ Fori Julii exsulante, horumque comitibus, pernoscere quiverunt. Quamquàm, aliquot jam ante Romanorum imperatores sæculis, Græcorum nonnulli scriptores vetustissimi Cimbrorum peninsulam, Gothonumque ad Vistulam amnem veram sedem memoraverunt ; ut suo loco patebit. Cimbrorum post hæc legati è dictâ peninsulâ ad Augustum Cæsarem missi sunt; teste Strabone, lib. VII. Et Nerone imperitante, eques quidam Romanus, missus, ad succinum comparandum, à Iuliano, curante gladiatorium munus Neronis principis, haæc commercia ad Vistulæ ostia, & litora Æstiorum, qui nunc dicuntur Prussii, peragravit; teste Plinio, lib. XXXVII, cap.III. Quin & ipsos