Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/32

Haec pagina nondum emendata est

CAP. VIII. Illyrios, Germanos, Gallos, Hispanos, ac Britannos unam eamdemque inter se habuisse lingvam, uniusque et ejusdem fuisse gentis Celticæ nationes, probatur compluribus rerum variarum vocabulis, quibus olim prædictæ nationes universæ usæ sunt; nunc verò apud Germanos in vulgari sermone durant. ubi Germanicæ quoque sive Celticæ lingvæ ostenditur antiquitas. 67

CAP. IX. De Celtarum nomine; & Celticæ veteris in Hispanorum, Gallorum, Britannorum, Illyriorum, & Theutiscorum nomina partitione. item de verâ gentis pariter ac nominis Theutiscorum origine. nam Germaniæ vocabulum peregrinum fuit, ipsi genti inusitatum. 75

CAP. X. Theutiscorum nomen peregrinum Germani, quando primùm inventum. item falsæ quorumdam opiniones, qui Germanos Gallorum etiam, & Gallos Germanorum vocabulo Romanis adpellatos adfirmant, diligentiùs refutantur. 87

CAP. XI. De magnitudine Germaniæ antiquæ; item de finibus ejus. 94

CAP. XII. De naturâ cœli solique Germaniæ. 98

CAP. XIII. De habitationibus, & annuâ agrorum commutatione; item de communi omnium totius Germaniæ populorum in pagos divisione. 103

CAP. XIV. De habitu corporum Germanorum externo atque interno. 114

CAP. XV. De generibus sive ordinibus, quibus prisci Germani inter se distincti fuerunt. 121

CAP. XVI. De cultu corporum, atque vestitu. item de cubitus. 129

CAP. XVII. De victu, ac modo capiendi cibum : item de conviviis. 149

CAP. XVIII. De studiis, opibus, & opificiis : item de navigatione. 159

CAP. XIX. De virtutibus ac vitius priscûm Germanorum. 167

CAP. XX. De conjugio, & amore fideque conjugali. 179

CAP. XXI. De mulierum partu, liberorumque educatione. item de cognationibus & hereditatibus. 182

CAP. XXII. De religione, ac deorum cultu. ubi primùm ostenditur, deorum cultum, cultusque procuratores sacerdoteis habuisse Germanos jam inde à primordio gentis. 189

CAP. XXIII. De origine sacerdotii. 192

CAP. XXIV. De variis priscorum sacerdotum sive sapientum generibus; de auctoritate, ac disciplinis eorum : item de nomine apud Germanos. 195

CAP. XXV. De falsorum numinum venerationis origine. 211

CAP. XXVI. De variis Germanorum diis. ubi ostenditur, primùm, omneis gentilium deorum adpellationes ad unum spectare solem ; dein easdem ad unun, verum, æternumque Deum esse referendas. 217

CAP. XXVII. De variis dearum numinibus, nominibusque : quæ cuncta ad unam referenda sunt lunam. 229

CAP. XXVIII. De Vulcano ; qui idem est Mars, et Hercules. 240

CAP. XXIX. Priscos Germanos unum, verum, æternum Deum in trinitate coluisse, sub Solis, Lunæ, atque Ignis numinibus. 244