Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/28

Haec pagina emendata est

teneant notitiam memoriam que ? Physici ac medici quomodò de plantis, de herbis, de arborum fructibus, & aliis rebus, quarum in morborum medicamentis est usus, aptè commodéque disseruerint, nisi terrarum, quæ eas ferunt, situm naturamque cognica habeant ? Mathematici cercé acque astrologi cælestium sæpè regiones per terrestrium, quibus imminent, situs explicant. Iam verò ad humaniorum literarum principia si studiosus accedat, quem poëtam satis intelliget, historiæ geographiæque ignarus ? An non hinc immanes illæ veterum etiam grammaticorum in poëtis exponendis Chimæræ, & ineptissimæ maximéque ridendæ nugæ ? Vnum adspicias Servium, Virgilii commentatorem. bone Deus, quantus ille nugator, quantus historiæ geographiæque etiam in Italiâ suâ & prope Romam confusor ? Sed & nulla sive Græcorum, sive Latinorum oratorum exstat oratio, quin aliquid in se habeat geographicum ; quod nisi intelligas, statum causæ numquàm percipies. Verùm de utilitate necessitateque nobilissimæ hujus scientiæ sat dictum. Restat, uti paucis ostendatur, quâ ratione, & quâ viâ eam tractare instituerim. Primò omniū universi terrarum orbis antiquitatem ab ultimis usque retro sæculis ad Caroli Magni tempora repetere in animo habeo. idque non grammaticis notis, sed plenioribus uberioribusque commentationibus: in quibus veterum pariter ac recentium scriptorum quæ sint falsa, convelli, quæ vera, adseri ipsis bonorum probatorumque auctorum verbis atque testimoniis possint. Neque enim tantum mihi arrogavero, uti auctoritate meâ ac nutu legentium animos huc illuc impelli postulem. sed quum pleraque sint obscura, abdita, ac maximè recondita, raróque cuiquam anteà animadversa ; nihil heic valere auctoritatem fidemque meam volo, nisi, cur hoc vel illud sentiam, certis rationibus & documentis haud dubiis priùs o stendam : uti eâ ratione per sequisque possit videre, quid de singulis sit judicandum. Nec ego nescius sum, multa apud alios falsò tradita veritátis vim vulgi approbatione obtinere, propter tradentium auctoritatem. Ab hacigitur ad alias melioresque uti transducantur legentium animi opiniones, haud levi nec simplici opus erit probatione. Verùm omnes boni hanc mihi, utspero, dabunt veniam, & æquo patientur animo, ut eorum, quibus summa in aliis eruditionis & doctrinæ laus meritò ab omnibus concessa est, auctoritatem in hoc genere literarum infringam. Nec ego mihi velocius acutiusque ingenium arrogaverim, quàm fuit illis, in quibus divina propemodùm ejus vis ab omnibus agnita est : quum, quæ habeam, non tam ab ingenii benignitate mihi sint data, quàm incredibili laboris & industriæ constantiâ quæsita. Idem illi simili ac pari modo si tentassent ; haud equidé dubito, quin multo majora hisce nostris produxissent. De cetero, quum scientia hæc perquàm ampla complureis annos ad perficienda conata requirat ; vita verò hominis incerta : principeis Europæ partes primo loco aggrediar, aliam subinde atque aliam describendo ; donec hinc in Asiam, ac tandem in Africam transire liceat. At in ipsa Europâ quia patria omnium terrarum debebat esse carissima, observandissima