Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/26

Haec pagina emendata est

satis aptæ, haud attinuerit hoc loco disputare. laudandus certè tantus conatus : & , si quid exspectationi doctorum virorum minùs responndeat, meritò auctor excusandus ; ut qui alienâ in professione, aliisque curis gravissimis occupatus, id opus aggredi & eò usque perducere ausus est. De cetero apud alios nihil neque veteris neque novæ geographiæ reperio, quod perinde commendem. Multis ingenium & eruditionem, omnibus liberum otium, & gravioribus curis vacuum, defuisse video. Falluntur quidpe quám vehementissimė, qui levi studio ac nullo labore, quasi per transennam strictim adspectis antiquis auctoribus, scientiæ tam vastæ, tam amplæ, tam arduæ, tamque abditæ, penitiorem cognitionem consequi se posse confidunt. Quamquàm illi satis sibi ipsi sint conscii, quam parum ejus teneant; quod alios, vanæ cujusdam famæ consequendæ causâ, vel exigui, quod librarii ac typographi offerebant, compendii gratiâ, docere conati sunt. Pudeat sanè, pigeatque, majore animo atque studio quæstum in excudendis libris geographicis quærere ausos esse illos, quàm hos in excolendâ geographiâ gloriam. Tabellæ passim & libelli geographici protruduntur; ingenti vendentium emolumento, ementium vix modico usui. adeò pleraque illic aut planè falsa, aut discentium cognitu minùs digna, minúsque necessaria. Nam de aliis uti taceam, illud mehercules satis ineptė, quòd sæpè exigua aliqua exteri orbis insula, nullâ re nisi perpetuo ac sterili saxo nota, pluribus describatur paginis: quum interim alibi magnum clarissimumque regnum uno atque aliero verbo, satis frigido, transmittatur. Quamquám nescius ego non sum, typographos, sive librarios, dum crassiora reddere student volumina, quo cariore ea pretio vendant, multis tabellis ab aliis auctoribus alii usui compositis, explicationé postea ab aliis curasse adjicere æquo prolixiorem. Sed pluribus simul velle studiis curisque implicari, amentiæ adeóque furoris esse duco : quum singulis artibus nemo unus umquàm suffecerit. Proinde egoistis auctor sim, ἄδοιτίς ην ἑκάς εἰδέἰη τέχνην. Geograhpiæ certè antiquæ tam longé latéque diffusum est studium, uti id unum totum hominem, omnemque ejus ætatem, omnibus aliis curis negotiisque solutam ac liberam, requirat ; si sedulò serióque ac solidè pro dignitate suâ tractari debeat. Nam, quod in aliis pronum factu est artibus, uti locos quosdam communeis certo rerum ordine tibi colligas, ex quibus posteà omnia jam ex facili ac sine ullo labore, veluti è penu depromas, quæ ad singulas artis tuæ parteis spectant ; id hac in scientiâ minùs valet. Hæc enim non certis, ut illæ, præceptis continetur ; sed rebus concisis & minutissimis sæpè vocabulis constat : quæ, in tanto auctorum numero vagè ac fusè dispersa, hinc inde conquirere, in unumque locum colligere, & sub unum adspectum subjicere, falsa à veris discernere, hæc confirmare