Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/25

Haec pagina emendata est

suam pro Sibyllino oraculo protrudere. Verùm & hoc grammatici potiùs erat, quàm geographi. hujus quidpe munus erat, falsa certis rationibus confutare, vera apertis documentis & auctorum testimoniis ostendere. Compluribus ac variis super uno vocabulo opinionibus in medium adductis, qui suum ipsius judicium non interponit, sed veluti sorte legendi unam ex omnibus discendi cupido arbitrium relinquit; an non multo indoctiorem is dimittet, quàm admiserat ? Omnino ego sic arbitror. At tabulas, inquies, Ortelius reliquit geographicas veteris ævi. Fateor. sed quid in iis præstiterit, aut quid præstare laboraverit, ipso statim operis titulo ostendit; ubi παρεργον id esse geographicorum suorum laborum apertè fatetur. Proinde etiam mirari nemini fas sit, innumeros in singulis tabulis, in eâ verò, quam Italiæ partem Magnæ Græciæ inscripsit nomine, nil nisi perpetuos eum exhibere errores, cuivis, historiæ geographiæ que rudimentis imbuto, dispectu faciles. Hic tamen magnus, non tantùm vulgò, sed & magnis viris habetur, adeóque maximus nostri sæculi geographus. Nec sanè injuriâ : quum major eo seu melior hactenus non [exstiterit]. nam qui post eum eodem in studio aliquid operæ & laboris pofuisse videntur, ii ex ipsius thesauro geographico libros suos compilasse, & ex ejus laboribus laudem nomini suo libasse deprehenduntur. de suo rarò aliquid addiderunt : nisi sicubi, quæ illæ prædicta monachorum figmenta repudiavit, damnavitque, ipsi ceu maximè proba egregiis suis operibus adfuderunt. Verùm, quid ego de veteris geographiæ defectu tantoperè querar, quum nostro hoc ævo qui regionum incolarumque toto orbe sit situs, nemo hactenus umquàm uno solidoque opere tradere conatus sit. privatim singulas quasdam regiones nonnulli, haud sine magnâ laboris laude atque ingenii gloriâ, descripserunt. Dedit equidem præstantissimus hujus ævi & omnium longè nobilissimus geographus, Gerardus Mercator, eximium eminentis ingenii sui opus; ‬in quo universum terræ orbem, maximè verò Europam nostram, compluribus eisque accuratissimis exhibuit tabulis ; unâ exceptâ Hispaniâ : quam & ipsam quo minùs perficeret, fato præreptus fuit. at tabulis id dedit nudis, & sola locorum vocabula referentibus ; nullâ adhibitâ locorum nobiliorum incolarumque expositione. unde etiam Ortelii opus, quod sub titulo Theatri mundi ante eum edidit, ex variorum auctorum tabulis compositum, quamvis longè inferioris notæ esset, tamen, quia brevem singulis tabulis ipse adjecit descriptionem, multo majore studio à discendi curiosis quæsitum comparatumque fuit, quàm curatissimæ illius exactissimæque tabulæ : donec nuper his etiam descriptiones quædam additæ ; an usquequaque