Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/24

Haec pagina emendata est

ostendam, alii ante eum tradiderunt Græcorum geographi, ipse ex unius opinione atque auctoritate Polybii, quem nimis religiosè ubique sequitur auctorem, in dubium vocavit, omninoque ceu falsa, & fabulis conficta damnat. Restant duo itineraria; quorum alterum Antonini, sive Antonii cujusdam nomini adscriptum, alterum tabula illa incerti auctoris refert, in prælongum producta. utrum que ingentis usus opus; si barbarum illud sæculum, quo librariorum incredibili imperitiâ incuriâque corrupta fuerunt, salva ad nos sanaque transissent. nunc mutila, manca, detorta, ac plurimâ ex parte depravata, nil nisi meras tenebras geographiæ antiquæ ignaris obsundunt. Magnos igitur & summis laudibus extollendos meritò dixeris prædictos geographos omneis. at suo quemque in genere. Multa apud Melam, multa apud Strabonem, plura apud Plinium reperias, quorum situm haud facilè umquàm perspexeris, nisi monstrantibus prædictis itinerariis, & Ptolemæi tabulis. ac vicissim, pleraque in his per obscura & planè cæca, nisi ab illis illustrentur. Sed ne universi quidem inter se simul juncti quidquam prodesse tibi poterunt, & nil nisi mera ænigmata proferre videbuntur, nisi antiqua illa cum hodiernis antè collata, atque altera per altera exposita fuerint. At hoc immensi laboris opus quis hactenus præstitit ? quis umquàm seriò tentavit ? Video ego ņeminem. Grammaticas quasdam notas in singulos auctores passim commentati sunt viri docti pariter atque indocti. quibus ipsì auctores sæpe obscurati magis ac planè exstincti sunt, quàm illustrati. Alii rursus patrium quisque solum celebraturi, antiquitatem ejus privatim altiùs repetere conati sunt. pauci quidem paullo religiosiùs, & bonâ fide. plerique posterioris potiùs sæculi delirantium grammaticorum maximè ridiculas ineptias, & mox pessimè bono otio abutentium monachorum somnia, & anileis fabulas, putidaque figmenta, quibus immensùm per omneis Christiani orbis terras rerum præclarè gestarum memoria fœdata est, quàm bonorum idoneorumque veteris ævi scriptorum fidem atque auctoritatem, sequuti sunt. cujusmodi historica geographicaque scripta haud pauca numero exstant. quibus tamen fides tam religiosa, ceu oraculis quibusdam, ob ignorantiam veriorum, ab omnibus ferè habetur, uti haud facile sit, ad meliorem sententiam errantium animos traducere. Ex universis tandem, simulque ex ipsis antiquis auctoribus, haud ita pridem Abrahamus Ortelius, singularis industriæ atque insignis laboris vir, thesaurum suum geographicum collegit. quem vero nomine lexicon dixeris geographicum : quandoquidem id unum ut plurimùm egit, uti legentibus constaret, quibus auctoribus antiquis quodque vocabulum geographicum memoratum, & quomodò ab nostri sæculi hominibus expositum sit. suam ipsius sententiam rarò addidit : sed è diverso propalam profitetur; malle se aliorum sententias colligere, quam