Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/23

Haec pagina emendata est

Fidus tamen plerumque & geographiæ satis peritus ejus scholiastes Eustathius. Solinus Plinii esse epitomator, manifestis indiciis deprehenditur. quamquam & ipse auctores, quibus Plinius usus, inspexerit; indeque nonnulla Plinii curæ adjecerit. Ipsius Plinii accuratam in tantâ brevitate diligentiam semper miror. cui uni debemus, quòd extremarum orbis terræ partium, non modò in Europâ nostrâ, sed & in Asiâ, & Africâ, antiquitatem nosse datur. Nam imperitè faciunt hujus ævi geographi, ac pessimam maximéque immeritam industriæ ejus referunt gratiam, dum ex Ptolemæi & aliorum ignorantiâ, seu incredulitate, mendacem illum in dictis partibus, ac planè fabulosum fictorem, aut saltem vanum Græcorum fabulatorum sectatorem judicant, fidemque ejus damnant. Horum ipsorum supina in iis, quæ tamquàm geographi profitentur, inscitia hoc opere vel ex unâ immensæ Scandinaviæ peninsulæ descriptione apertissimis convincetur documentis. Non minùs igitur copiosus rebus, quàm verbis succinctus geographus Plinius ; & optimus inter Latinos, quorum monimenta ad nostram pervenêre ætatem. Nec tamen is est, qui omnibus partibus sit absolutus. Litora ubique ferè quàm diligentissimus certo veroque ordine persequitur : circa mediterranea haud perinde curiosus. Specimen ejus rei sit in Italiâ ; de quâ ita tradit libro tertio, capite quinto : Nunc ambitum ejus urbesque enumerabimus. quâ in re præfari necessarium est, auctorem nos divum Augustum secuturos, et descriptionem ab eo factam Italiæ totius in regiones XI ; sed ordine eo, qui litorum tractu fiet: urbium quidem vicinates, oratione utique præproperâ, servari non posse. itaque interiori in parte digestionem in literas (alphabeti ; quod observavit) ejusdem nos secuturos : coloniarum mentione signatâ, quas ille in eo prodidit numero. nec situs originesque persequi facile est. Talis itaque ferè est geographia Plinii. Straboni, Græco ab Asiâ scriptori, meritò omnium Latinorum pariter ac Græcorum geographorum principatum detuleris, si historiam cum geographiâ conjungere optimi est geographi. namque hic unus non nuda tantùm fluminum, montium, litorum, locorum, ac regionum incolarumque tradit vocabula, sed quæ variè ac diversè ab superioribus auctoribus prodita fuerunt, ipse sedulus disputat, falsa discutit, veraque adserit. dein origines gentium, mores & ritus, item regnorum rerumpublicarumque nobiliorum ortus, incrementa, summa fastigia, mutationes, atque interitus, necnon res gestas, & alia cognitu vel necessaria vel digna, ubique adnotat. Sed & ipse, quia præcipua tantùm & paullo clariora repetit ; unus omnium explere numerum nequit. & in nonnullis, ut hominem in tantả parum etiamdum noti orbis amplitudine errasse, certum est. Atque in septemtrione quidem nostro, quæ haud perinde falsa, ut suo loco hoc in opere