Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/20

Haec pagina emendata est

antiqui grammatici. tum nostri etiam sæculi doctorum hominum in eosdem auctores multæ ac variæ commentationes, & indices geographici copiosissimi. quæ cuncta sanè inexperto videbantur tanta, uti hujus studii cupido nihil deesse posset. Verùm, ubi mentem atque curam interiùs paullo immisi, & cuncta intériore oculo rimatus sum, dictos geographos eorum que commentatores primùm inter se, deinde hos cum historicis conferendo ; summe Deus, quantum in antiquis illis, simulque nostri ævi hominibus desiderari deprehen- Atque equidem historicos quod attinet, satis hi in plerisque sidi auctores ; & quibus tutiùs credas, quám ipsis ex professo geographis. nec id injuriâ ; quum illi homines, qui primi res gestas retulerunt, sive adnotarunt, ipsi iis interfuerint, coramque loca & incolas inspexerint. At in geographis quanta obscuritas, quanta in multis, ut orbe parum etiamdum cognito, ignorantia, quanta denique inter universos discrepantia & dissimilitudo ! Nam de eo, quòd monimenta eorum fœde ac miserè ab imperitis ac malé curiosis librariis lacerata sunt, & mendis innumeris respersa, nihil adhuc dico. ipsos auctores paucis examinare liceat. In his primus sit Ptolemæus: quem principem vulgò habent nostri homines omnium geographorum; quemque unum præ omnibus reliquis sequendum existimant, atque ex hoc reliquos, qui dissentiunt ab eo, corrigendos: nullam equidem aliam ob causam, quàm quòd is unus tabulas operi suo geographicas adjecit, in quibus singula loca, id est, opida, montes, promontoria, sinuum recessus, & fluminum fontes ostiaque in suos descripta sunt latitudinis longitudinisque gradus. quâ re mens auctoris, quasi ob oculos posita, clarè ac diserte legentibus perspicitur. quum è diverso Strabo, Mela, Plinius, & alii, sine ejus modi tabulis haud facilè à quovis intelligantur, meraque videantur ænigmata, & in explicabiles narrare sphyngas. Verùm, liberè uti dicere liceat, quod sincerè judico; Ptolemæum ego uti eximium fuisse mathematicum concesserim, sic parum peritum in plerisque geographum pronuntiaverim. nisi fortè bonum probumque geographum eum esse contendas, qui nationum, fluminum, montium, opidorum, portuum ac litorum nomina recensere scivit, licet alienissimis falsissimisque sitibus. Vnam ejus introspiciamus Europam; & in hac propinquiorem nobis notioremque videamus terram Galliam : in quâ quid sani, quid integri habeat, haud ego equidem video. Quis credat, Nannetes populos cum capite suo Codivinco propiùs accedere ad sequanam, quam ad Ligerim; quum hodieque caput ejus gentis, vulgò Nantes dictum, in Ligeris ripâ haud procul ore situm ? Quis credat, Inliomagum, Andecauorum caput, quod hodiè est Angiers, L millia passuum ab Ligeri in septemtriones versùs fuisse dissitum; quum pene in ipsà amnis ripâ hodiè noscatur? Quis credat, sub Nannetibus versùs