Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/18

Haec pagina emendata est
PRÆFATIO
ad lectorem
De geographia antiqua, è tenebris, in quibus penitür obvoluta latet, eruenda.


VARIIS atque durissimis fortunæ casibus multum ac diu jactato, & utram que vitæ partem abundè experto, sedit tandem consilium, reliquum vitæ, quantum ejus summus ille rerum omnium conditor moderatorque concedere benignus decrevisset, veluti ex turbidâ quadam diutinâque tempestate in portum tutiorem subductum, procul rebus civilibus, procul omnibus negotiis publicis, procul denique omni inquietiore cœtu in tranquillo transigere. Ne tamen ignavum & iners marcensque otiū pecudis ritu quæsivisse viderer, deditus ventri somnoque ; quum ad præstantiora ingenium à Deo mihi condicum, divinæ que particulam auræ inditam meminisse deberem : literarum studio atque exercitio, quibus jam anteà optimi & amantissimi parentes puerum imbui solicitè curaverant, totum me dedere decrevi. nam & illud semper ob aureis sonuit præclarum Sallustii dictum, altiús que menti inhæsit ; eum demum vivere et frui animá videri, qui aliquo negotio intentus, præclari facinoris aut artis bona famam quærit. Quum verò varia essent literarum genera ; è quibus alium alio duci atque oblectari cernebam: id mihi potissimè deligendum judicavi, quod homine ingenuo & liberali loco nato minimè esset indignum, quodque ingenio meo, alioquin satis mediocri, quàm maximè conveniret, & quod simul in commune rei literariæ bonum quàm plurimú conferre posset. Diu igitur multum que anquirenti, id tandem placuit, cujus amore & cupidine jam inde à primâ juvétâ animus tenebatur : nempe HISTORIAE & GEOGRAPHIAE VETERIS cognitio. Etenim quum, juxta primum vitæ institutum, animus ad partem aliquam reipublicæ aliquando regendam bonarum literarum disciplinis esset parandus, prudentiâque meliore instruendus; in primis huc facere intelligebam rerum gestarum memoriam : unde, veluti ab unicâ vitæ humanæ magistrâ, ac fidâ monitrice exempla petuntur, quibus discas, quid quoque loco ac tempore tibi tuæque reipublicæ vites, quid imiteris. Ad hanc verò penitus pernoscendam, cùm alia adjumenta, tum omnium maximè eam videbam requiri scientiam, quæ, quod orbis terrarum descriptionem traderet, Græcorúm dicta est doctoribus GEOGRAPHIA. quam verè adpellaveris historiæ lumen : sine quo omnis illa in obscuro & densissimis tenebris obsepta involutaque jacet. quidpe, uti res præteritarum ætatum probè capias, inque exemplum & usum tuum conferre possis ; naturam locorum regionum que, in quibus gestæ sunt, simulque ingenium hominum, à quibus gestae, tamquàm in tabula quadam ob oculos posita antè habeas necessum est. Quod ipsum quum