Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/17

Haec pagina emendata est

maximè ad eam incitarunt, cum magnorum ejus luminum, Gerardi Mercatoris & Abrahami Ortelii, aliorumque, quos vestræ simul comterminæque tulerunt alueruntque terræ, memoria ac monimenta, tum frequens hodieque ejusdem scientia in vestris maximè urbibus excultio. Ac sane licet alia quoque literarum genera quàm felicissimè apud vos tractentur ; tamen geographiæ studium vestra vicinorumque vestrorum, præ omnibus alius gentibus, meritò sibi posteriori hoc ævo vendicarint terræ. Proinde et ego indignè me facturum ratus sum, si hanc laudem aliò, quàm ubi nata sit, conferre conarer. Sed & alias his accessit causa gravissima : nempe, quod jam pridem tantis clementiæ vestræ obstrictus sim beneficiis, uti ea studiis atque officiis meis deditissimis exæquare me umquàm posse desperem. Tum verò jam anteà, quatuor circiter ab hinc annis, particulam hujus operis, qua vestri maximè soli claritudo, majorumque, vestrorum, nobilissima ac bellicosissimæ Batavorum gentus celebrabatur gloria, illustritudini vestra, ceu primitias laborum meorum geographicorum, obtuleram.quas, semel vestro nomini sacratas, nunc aliò transferre, tantum abes uti dignum esse judicem, uti reliquum etiam opus, per se satis magnum, omne illis adjuere , jus fasque existimem. Vestræ igitur, illustrissimi domini, sit mansuetudinis atque clementiæ, hilari id ac benignâ fronte recipere ; studiumque hoc haud indignum judicare, quod inter alias eximioris notæ literas magis magisque exculum velitis. Mihi sanè numquàm deerit animus, totam ei impendere ætatem; dummodo gratam me publico bono operam locare intelligam. Decetero Deum immortalem & omnium rerum potentem precor venerorque, rempublicam vestram opulentissimam florentissimamque æternum propitius atque benignus felicitet: det perpetuam concordiam, & candida lætaque omnia. Lugduni ad Rhenum ; VI ante dus septembris, anni MDCXV.