Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/16

Haec pagina emendata est
ILLVSTR. ATQVE POTENT.
HOLLANDIAE
ORDINIBVS
PHILIPPVS CLVVERIVS.

Opus hoc, illustrissimi ac potentissimi domini, de MAGNA illâ & vastâ GERMANIA nostrâ, durissimis curis mihi elaboratum, cur vestro potissimùm, inter tot clarissimæ famæ principeis Germaniæ, dicare voluerim nomini, complures fuere causæ. quarum omnium prima ac maxima erat; quod nominis Germanici, jam antiquissimis temporibus, ob libertatis a vitæ immensum studium ac fortissimam defensionem, Romanis juxtà Græcisque monimentis celebratissimi, claritudinem vos nunc uni, cum vicinis atque fœderatis vestris, iisdemrebus, quibus olim majores vestri, per universum terræ orbem, apud omnis gentes, populos, atque reges, sedulò summâ cum laude ac gloriæ tuemini. tum etiam constat, nullam gentem, nullos gentium reges vel principeis, bonarum literarum curam tam [artie cum armorum] studio conjunxisse, ac vos hactenus fecistis; etiam in extremo bellorum ac pugnarum ardore armorumque crepitu scholas juventuti erudiendæ crebras aperiundo, literarumque, secretiorum cultores per ingentia præmia è longinquioribus terris exciendo. Vnde mihi etiam spes haud dubia, sed fiducia certa, hos quoque meos labores vobis fore non ingratos nec inacceptos : utique quum ipsum hoc opus potissımå sui parte in vestro solo, id est, in inclito ac gratissimo Musarum domicilio, Lugduno ad Rhenum, productum sit. Cui ego loco (ingenuè fateur) notitiam secretioris geographiæ debeo omnem. nam licet magistrum nullum, nisi bonos auctores & industriam meam habuerim, quorum beneficio, secundum Deum, eam consequutus sim: tamen