Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/100

Haec pagina nondum emendata est

fe verâ proprium hoc , & genuinum , germanumque omnium fuisse nomen at que genus,mox infrà quamplurimis, gravissimisque demonstrabo documentis : si primùm Joannis Bodini, hominis Galli, argumenta , quibus uni idGalliæ Cel ticæ , inter Garumnam Sequanamque amneis comprehensæ , satis speciosè ad serit , cuncta refutavero .

CAPUT III .

Bodiniargumenta, quibusCelticae nomen uniGalliæ convenis se, item Gallos à Grecis, à Gallis verò Germanos ortos efe, probare voluit; cunéta refutantur.fimulquealiorum falsa de Germanorum origine opiniones convelluntur .

Hactenus, sub uno CELTICÆ vocabulo quinque antiquitus compre hensas fuisse ingenteis terras, Illyricum , Germaniam , Galliam , Hifpaniam , Hinfulasque Britannicas , ex antiquissimis deduxiscriptorum monumentis. Unam ab initio , ejusdemque originis incoluisse gentem , antequàm aliis etiam rationibus atque documentis demonstrem ;refutanda primùm videtur transver 20 la quorumdam , ac nimiùm falla opinio, qui unam inter Pyrenæum acRhenum Galliam antiquis mortalibus CELTICAM vocitatam , unamque hancterram CELTARUM primæram sustinuisse gentem , atque ab hac in duas proximas terras, hinc Germania, illinc Hispania primos cultores missos, cum ipsi arbitrati , tum aliis idem pluribus persuadere argumentis atque indiciis conati sunt. Om nium verò horum nugas atque deliraméta persequi,haud mei est instituti.ea tan tùm indicasse, quæ fpeciem aliquá veri præ seferant, hoc loco sufficiet. In his igi tur vel princepsomniū JoannesBodinus, homo Franco-gallus,indulgétiâ magis, quàm judicio ususmihi videtur in methodo fuâ historiarum , dum Germanos à Gallis, Gallos à Græcis originč duxisse, pluribus ostendere argumentis,vanis, fa 30 bulosis, atque falsis laboravit. Hanc ejus opinionem , quiajam plusnimio apud nonnullos ejus populareis evaluise video, diligentiore paullo trutinâ examinan dam existimo. Primùm ergo GallosàGræcis fuisse ortos inde probare se posle confidit, quiainnumera in Franco -gallorum nunc lingvâ vocabula sunt Græca; quæ primos Gallicæ gentis conditores ex Græciâ unà fecum attulife credidit . Quod equidem argumentum valde ego arbitror esse vanum atque inane.quidpe fi primi conditoresGallorum gentis fuêre Græci; cur non vernaculam Galli reti nuêre lingvam Græcam ? quemadmodùm in Asiæ juxtà ac Europæ regionibus, longè latéq; patentibus, item in Africæ maritimis locis factum effe fcimus.item , quomodò lingva Græca in primis Gallis ita abolita , utipauca folùm vocabula 40 posteà fuperfuerint? item , unde nova illa lingva , à Græcâ prorsus diversa ; quæ Gallica, & Celtica pallim auctoribusadpellatur ? Ab aliis,dixeris, populis; qui aut ante Græcorum adventum in Galliâ fuêre , aut postmodò supervenerunt. At horum utrumque absurdissimum . etenim , sijam anteà alii heic fuerunt tantâ multitudine mortales, uti novorum posteà advenarum lingva prævalere nequi verit: certè nequidquàm Gallos, primos Galliæ cultores , à Græcis originem du xisse contendas ; sed Græcos potiùs ad primos illos pervenisse adfirmandum . quod à Phocensibus, ac Rhodiis posteà fa & um scimus. Sin verò post Græcos alii supervenére coloni, tantâmultitudine, utilingva eorum evaluerit: hi profe Atò primi fuerunt Galli , non verò Græci illi. Verùm Græca vocabula quà ra. SO tione, item per quosmortaleis, & quandoprimùn Galliæ fuerint invecta ,faci. lèà Græcis juxtâ acLatinis rerum scriptoribus discere poterat Bodinus. Nempe Maffiliâ condito , lingvam fimul intulerunt ; Romæ Tarquinio Prisco re prædi&i Phocenses, coloniâ in Galliam deductâ, opidoque ad mare internum gnante : id est, circa annum mundi inicio cccli . Unde Strabo, lib. iv , de Maffiliensibus fimul atque Gallis in hunc modum prodidit : EĞnjespacetówr o с 3 વલે જ Κτάνς ξανα γενεθλα ..