Pagina:Cicéron - Œuvres complètes - Panckoucke 1830, t.7.djvu/26

Haec pagina nondum emendata est
20
In Verrem Actio Prima.

num arrogantium nomina; qui non tam me impediunt, quod nobiles sunt, quam adjuvant, quod noti sunt : si­mulat se eorum præsidio confidere, quum interea aliud quiddam jam diu machinetur. Quam spem nunc habeat in manibus, et quid moliatur, breviter jam, judices, ex­ponam : set prius, ut ab initio res ab eo constituta sit, quæso, cognoscite. Ut primum e provincia rediit, re­demptio est hujus judicii facta grandi pecunia : ea mansit in conditione atque pacto usque ad eum finem, dum judices rejecti sunt. Posteaquam rejectio judicum facta est, quod et in sortitione istius spem fortuna populi ro­mani, et in rejiciendis judicibus mea diligentia istorum impudentiam vicerat, renuntiata est tota conductio. Præ­clare se res habebat : libelli nominum vestrorum consi­liique hujus in manibus erant omnium; nulla nota, nul­lus color, nullæ sordes videbantur his sententiis allini posse : quum iste repente ex alacri atque læto sic erat humilis atque demissus, ut non modo populo romano, sed etiam sibi ipse condemnatus videretur. Ecce autem repente, his diebus paucis, comitiis consularibus factis, eadem illa vetera consilia pecunia majore repetuntur, eædemque vestræ famæ fortunisque omnium insidiæ per eosdem homines comparantur. Quæ res primo, judices, pertenui nobis argumento indicioque patefacta est : post aperto suspicionis introitu ad omnia intima istorum con­silia sine ullo errore pervenimus.