Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/8

Haec pagina emendata et bis lecta est
M. T. CICERONIS
CATO MAJOR,
SEU
DE SENECTUTE

DIALOGUS

AD T. POMPONIUM ATTICUM.
——

I.

O Tite, si quid ego[1] adjuero, curamve levasso,
Quae nunc te coquit, et versat[2] in pectore fixa,
Ecquid erit pretii?

Licet enim versibus iisdem mihi affari te, Attice, quibus affatur Flamininum

Ille vir, haud magna cum re, sed plenu' fidei.

Quanquam certo scio, non, ut Flamininum,

Sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque.

Novi enim moderationem animi tui, et æquitatem; teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intelligo. Et tamen suspicor, iisdem rebus te, quibus me ipsum, interdum gravius commoveri: quarum consolatio et major est,

  1. Lambin. , Lallem., al. legunt adjuro.
  2. Sic legendum e mss. , non sub, ut emendant; nam t in vett. poetis ambiguum.