Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/40

Haec pagina emendata est

Denique isto bono utare, dum adsit ; quum absit, ne requiras : nisi forte adolescentes pueritiam, paullum ætate progressi adolescentiam debeant requirere. Cursus est certus ætatis, et una via naturæ, eaque simplex ; suaque cuique parti ætatis tempestivitas est datsa : ut et infirmitas puerorum, et ferocitas juvenum, et gravitas jam constantis ætatis, et senectutis maturitas naturale quiddam habeat, quod suo tempore percipi debeat. Arbitror te audire, Scipio, hospes tuus avitus, Masinissa, quæ faciat hodie, nonaginta annos natus : quum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non adscendere ; quum equo, ex equo non descendere ; nullo imbre, nullo frigore adduci, ut capite operto sit ; summam in eo esse corporis[1] siccitatem ; itaque exsequi omnia regis officia et munera. Potest igitur exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris.


XI. Non sunt in senectute vires ? ne postulantur quidem vires a senectute. Ergo et legibus et insitutis vacat ætas nostra muneribus iis, quæ non possunt sine viribus sustineri. Itaque non modo, quod non possumus, sed ne quantum possumus quidem, cogimur. At ita multi sunt imbecilli senes, ut nullum officii, aut omnino vitæ munus exsequi possint. At it quidem non proprium senectutis est vitium, sed commune valitudinis. Quam fuit imbecillus

  1. Ducker. ad Tit. Liv. Epit. 40 conj. firmitatem, quam Diod. Sicul. ap. Photium εύτονίαν vocet. Male.