Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/32

Haec pagina emendata est

respondere : Diis immortalibus, qui me non uccidere modo hæc a majoribus voluerunt, sed etiam posteria prodere.


VIII. Melius Cæcilisu de sene alteri sæculo proscipiente, quam illud idem :

Ædepol, senectus, si nihil quidquam aliud vitii,
Apportes tecum, quum advenis ; unum id sat est,
Quod diu vivendo, multa, quæ non vult, videt.

Et multa fortasse, quæ vult ; atque in ea quidem, quæ non vult, sæpe etiam adolescentia incurrit. Illud vero idem Cæcilius vitiosus :

Tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum,
Sentire, ea ætate esse se odiosum alteri.

Jucundum potius, quam odiosum. Ut enim adolescentibus bona indole præditis sapientes senes delectantur, leviorque fit eorum senectus, qui a juventute coluntur et diliguntur : sic adolescentes senum præceptis gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur. Nec minus intelligo me vobis, quam vos mihi, esse jucundos. Sed videtis, ut senectus non modo languida atque iners non sit, verum etiam sit operosa, et semper agens aliquid et moliens ; tale silicet, quale cujusque studium in superiore vita fuit. Quid, quod etiam addiscunt aliquid ? ut Solonem versibus gloriantem videmus, qui[1] se quotidie aliquid addiscentem, senem fieri dicit : ut ego feci, qui Græcas litteras senex didici ; quas quidem sic avide arripui, quasi diuturnam sitim explere cupiens,

  1. Γηράσκω δ' αἰεὶ πολλά διδασκόμενος.