Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/30

Haec pagina emendata est

gere videretur, a filiis in judicium vocatus est ; ut, quemadmodum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic illum, quasi desipientem, a re familiari removerent judices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in manibus habebat, et proxime scripserat, Œdipum Coloneum recitasse judicibus, quæsisseque, num illud carmen desipientis videretur. Quo recitato, sententiis judicum est liberatus. Num igitur hune, num Homerum, num Hesiodum, num Simonidem, num Stesichorum, num, quos ante dixi, Isocratem, Gorgiam, num philosophorum principes, Pythagoram, Democritum, num Platonem, num Xenocratem, num postea Zenonem, Cleanthem, aut eum, quem vos etiam Romae vidistis, Diogenem stoicum, coegit in suis studiis obmutescere senectus ? [1] an non in omnibus iis studiorum agitatio vitœ œqualis fuit ? Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos et familiares meos, quibus absentibus, nunquam fere ulla in agro majora opera fiunt, non serendis, non percipiendis, non condendis fructibus. Quanquam in illis minus hoc mirum : nemo enim est tam senex, qui se annum non putet posse vivere ; sed iidem elaborant in eis, quœ sciunt nihil omnino ad se pertinere :

Serit arbores, quœ alteri sæculo prosint,

ut ait Statius noster in Synephebis. Nec vero dubitet agricola, quamvis senex, quœrenti, cui serat,

  1. At in omnibus.