Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/28

Haec pagina emendata et bis lecta est
26
DE SENECTUTE.

nominantur senes. Quod si legere, aut audire voletis externa, maximas respublicas ab adolescentibus labefactas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis.

Cedo, qui vestram rempublicam tantam amisistis tam cito ?

sic enim percontantur, ut est in Nævii poetæ Ludo. Respondentur et alia, et hæc in primis :

Proveniebant oratores novi, stulti, adolescentuli.

Temeritas est videlicet florentis ætatis, prudentia senescentis.


VII. At memoria minuitur. Credo, nisi eam exerceas, aut si sis natura tardior. Themistocles omnium civium nomina perceperat. Num igitur censetis eum, quum ætate processisset, qui Aristides esset, Lysimachum salutare solitum ? Equidem non modo eos novi, qui sunt, sed eorum patres etiam, et avos. Nec sepulcra legens vereor, quod aiunt, ne memoriam perdam : his enim ipsis legendis redeo in memoriam mortuorum. Nec vero quemquam senum audivi oblitum, quo loco thesaurum obruisset. Omnia, quæ curant, meminerunt ; vadimonia constituta ; qui sibi, quibus ipsi debeant. Quid jursconsulti ? quid pontifices ? quid augures ? quid philosophi senes ? quam multa meminerunt ? Manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria : nec ea solum in claris et honoratis viris, sed in vita etiam privata et quieta. Sophocles ad summam senectutem tragœdias fecit ; quod propter studium quum rem familiarem negli-