Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/232

Haec pagina emendata est

tudinem esse oportet in eo, quem homines ignoti, nullis suffragantibus meritis, honore afficiant. Ut quidem homo iners, sineofficio, sine ingenio, cum infamia, nullis amicis[1] septus, hominem plurimorum studio, atque omnium bona existimatione munitum præcurrat, sine magna culpa negligentiæ fieri non potest.

VIII. Quamobrem, omnes centurias multis et variis amicitiis, cura, ut confirmatas habeas ; et primum, id, quod ante oculos est, senatores, equitesque romanos, ceterorum ordinum navos homines et gratiosos complectere. Multi homines urbani industrii, multi libertini in foro gratiosi navique versantur, quos per te, quos per communes amicos poteris sumere. Cura, ut tui cupidi sint ; elaborato, appetito, allegato, summo beneficio te affici ostendito. Deinde habeto rationem urbis totius, collegiorum omnium, pagorum, vicinitatum. Ex iis principes ad amicitiam tuam si adjunxeris, per eos reliquam multitudinem facile tenebis. Postea totam Italiam fac ut in animo ac memoria tributim descriptam comprehensamque habeas : ne quod municipium, coloniam, prœfecturam, locum denique Italiæ ne quem esse patiare, in quo non habeas firmamenti, quod satis esse possit. Perquiras etiam et investiges homines ex omni regione, eosque cognoscas, appetas, confirmes ; cures, ut in suis vicinitatibus tibi petant, et tua causa quasi candidati sint. Volent te amicum, si suam a te amicitiam expeti videbunt. Id utintelligant, ora-

  1. Deest septus in aliquot mss.