Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/20

Haec pagina emendata et bis lecta est
12
DE SENECTUTE.

que quum esset, dicere ausus est, optimis auspiciis ea geri, quæ pro reipublicæ salute gererentur; quæ contra rempublicam ferrentur, contra auspicia ferri.

Multa in eo viro præclara cognovi; sed nihil est admirabilius, quam quomodo ille mortem[1] M. filii tulit, clari viri, et consularis. Est in manibus laudatio: quam quum legimus, quem philosophum non contemnimus? Nec vero ille in luce modo, atque in oculis civium magnus; sed intus domique præstantior. Qui sermo? quæ præcepta? quanta notitia antiquitatis? quæ scientia juris augurii? multæ etiam, ut in homine romano, litteræ. Omnia memoria tenebat, non domestica solum, sed etiam externa bella: cujus sermone ita tum cupide fruebar, quasi jam divinarem id, quod evenit, illo exstincto, fore, unde discerem, neminem.

V. Quorsum igitur hæc tam multa de Maximo? quia profecto videtis, nefas esse dictu, miseram fuisse talem senectutem. Nec tamen omnes possunt esse Scipiones, aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut pedestres navalesve pugnas, ut bella a se gesta, triumphosque recordentur. Est etiam quiete, et pure, et eleganter actæ ætatis placida ac lenis senectus: qualem accepimus Platonis, qui uno et octogesimo anno scribens mortuus est; qualem Iso-

  1. Sustulit M. Langius. Omnes quidem prænomen Q. fuisse tradunt.