Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/16

Haec pagina emendata et bis lecta est
14
DE SENECTUTE.

moleste ferrent, nec a suis despicerentur. Sed omnium istiusmodi querelarum in moribus est culpa, non in ætate. Moderati enim, et nec difficiles, nec inhumani senes, tolerabilem agunt senectutem. Importunitas autem, et inhumanitas omni ætati molesta est. — Lælius. Est, ut dicis, Cato. Sed fortasse dixerit quispiam, tibi, propter opes et copias et dignitatem tuam, tolerabiliorem senectutem videri ; id autem non posse multis contingere. — Cato. Est istuc quidem, Læli, aliquid ; sed nequaquam in isto sunt omnia : ut Themistocles fertur Seriphio cuidam in jurgio respondisse, quum ille dixisset, non eum sua, sed patriæ gloria splendorem assecutum : Nec hercule, inquit, si ego Seriphius essem[1], nobilis ; nec tu, si Atheniensis esses, clarus unquam fuisses. Quod eodem modo de senectute potest dici. Neque enim in summa inopia levis esse senectus potest, ne sapienti quidem ; nec insipienti etiam in summa copia non gravis. Aptissima omnino sunt, Scipio et Læli, arma senectutis, artes, exercitationesque virtutum, quæ in omni ætate cultæ, quum multum diuque vixeris, mirificos efferunt fructus, non solum quia nunquam deserunt, ne in extremo quidem tempore ætatis (quanquam id maximum est), verum etiam qui conscientia bene actæ vitæ, multorumque benefactorum recordatio, jucundissima est.

IV. Ego Q. Maximum eum, qui Tarentum recepit, adolescens ita dilexi senem, ut æqualem. Erat

  1. Sic Ernest. et fere omnes Germani. Al. minus recte, ignobilis.